Full text: (Band VII.)

enarrat, respiciens et fieri non posse, ut efficax sit operatio, non putans, die 9. mensis 
Augusti nervuni infraorbitalem dextrum in modum secundum 1 ) a professore Schuh 
propositum resecat: incisura semilunari margini infraorbitali parallela facta, a cujus 
media parte descendit incisura verticalis longa, paries orbitae inferior et superficies 
mandibulae superioris anterior usque ad locum paullum sub nervo infraorbitali exeunti 
positum deteguntiy. Bulbo hamulo obtuso in altum tracto et nervo dissecto pars 
mandibulae cuneiformis, in qua totus jacet canalis infraorbitalis, exsecatur. Arteria 
infraorbitalis rnultum sanguinis spargens ligatur. Incisura seminularis accurate suturis 
conjungitur. Post meridiem Chloroformio inhalato vomitus vehemens et frontis cepha 
lalgia gravis oriuntur. Nec in labio superiore nec in vulnere dolores sentiuntur. 
Pillulae glaciei et Morphii acetici Gr. Insensibilis est pars faciei dextrae, quae de- 
finitur linea ab oculi angulo externo 2" directe ad inferiora ducta, ubi angulum 45° 
faciens ad angulum oris dextrum descendit, et margine inlraorbitali et nasi dorso et 
margine philtri dextro ct linea verticali a pliiltri margine dextro ad labium descen- 
dente et margine labii superioris dextri. Die 11. mensis Augusti cephalalgia levior 
est. Pulsus 88. Clysma applicatur. Die 12. mensis Augusti cephalalgia gravi et 
calore magno afi’ecta est. Pulsus 112. Clysma aceti, et glacies adnibentur. Die 14. 
mensis Augusti melius valet aegrota: cephalalgia levis, pulsus 88. Dolores non adsunt 
neque in vulnere nec neuralgici. Die 16. mensis Augusti dolores leves in vulnere 
multuin pus colligente sentiuntur. Die 20. mensis Augusti status idem. Inde a die 
22. mensis Augusti usque ad diem 29. mensis Augusti dolores leves et breves et celeres 
in regione tuberis parietalis sinistri et ante auriculam sinistram et sub nasi ala sinistra 
in labio percipiuntur. Aegrota dimittitur. 
Non solum de utilitate hujus operationis parum nobis cognitum est, sed ple- 
rumque etiam ante nervi resectionem nescimus, num omnino quid valeat ad neural- 
giam operatio necne; cujus dubitationis inprimis haec causa est, quod qtium de vi 
nervorum atque natura parum cognovimus, tum in hoc morbo plerumque neurotomiam 
facimus neuralgiae causa et causae situ ignotis; si, ut exemplum afteram, causam pe- 
riphericam cognovimus, de utilitate persuasi operationem decernimus; sin autem causam 
esse sitam in nervi tractu vel in centro existimamus, cur in hoc casu operationem 
sanatio, cur in illo non sequatur, non intelligimus. Saepissime vero etiam nescimus, 
utrurn causa sit peripherica an magis centralis, cujus dubitationis culpa iis doloribus, 
qui num sint irradiati necne nescimus, attribuenda est. Quum indicatio tarn incerta 
sit, plerumque primum medicamenta ad morbum sanandum adhiberi ne miremur. Sed 
quam parva vis in hunc morbum medicamentis sit tribuenda, etiam ex casu nostro 
') Schuh, über Gesichtsneuralgien und über die Erfolge der dagegen vorgenommenen Nerven- 
resectionen. Wien 1858. — Seidel, p. 54.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.