Full text: (Band VII.)

6 
Gr. 8 dantur. Die 12. mensis Aprilis: bene dormiit. Nausea gravis et vomitus. Do 
lores sunt leves. Opium non adhibetur. Die 13. mensis Aprilis: bene dormiit, sed 
dolores augentur. Opii nihil datur. Die 14. mensis Aprilis dolores augentur. Opii 
Gr. 10. Die 15. mensis Aprilis: sornnus brevis et interruptus. Nausea gravis et 
vomitus. Pupillae contractae sunt. Dolores sunt leviores. Die 16. mensis Aprilis: 
paullum dormiit. Paroxysmos vehementes aegrota patitur. Negligentia curatoris aegro- 
tantium factum est, ut nihil Opii caperet, qua re factum esse videtur, ut die 17. mensis 
Aprilis paroxysmi sint acutissimi, quales adhuc aegrota non passa est. Plurimum in 
lectulo sedet erecta, clara voce lamentans, facie congestiva et oculis rigentibus et tota 
faciei parte dextra clonice se movente. Opii Gr. 12 dantur. Die 18. mensis Aprilis: 
horas quattuor tanturn dormiit. Vomitus per noctem frequens erat. Ad vesperam 
paroxysmi graves apparent. Die 19. mensis Aprilis: bene dormiit. Dolores non gra- 
vissimi. Opii Gr. 16. Die 20. mensis Aprilis: quum horas quattuor vel quinque 
tanturn dormiisset, vomitu e somno excitata est. Pulsus 84. Dolores sunt leves. Die 
23. mensis Aprilis status idem.' In faciei latus dextrum vis electrica ope apparatus 
rotativi adhibetur. Morphii Gr. £. Die 24. mensis Aprilis status idem. Bis apparatus 
rotativus adhibetur. Morphii Gr. Die 25. mensis Aprilis status idem. Ad noctem 
aegrota capit pillulam 1, in qua est Atropini, sulphuriei Gr. Glycerino solutum. 
Die 26. mensis Aprilis mane jam pupillae sunt dilatatae. Fauces aridae esse videntur 
aegrotae diplopia affectae. Prosopalgia eadem est. Pillulas 2 capit. Die 27. mensis 
Aprilis sensus frictionis et ariditatis in faucibus adauctus est. Pupillae maxime sunt 
dilatatae. Pillulae 3. Die 28. mensis Aprilis palpitationes cordis, Corpus totum paul 
lum trernit. Quae videt, aegrotae videntur quasi caligine obtecta, Sensum habet, 
quasi pannus frigidus humidus jaceat in abdomine nudo. Nocte deliravit. Pupillae 
non ita dilatatae, ut hesterno die. Pillulae 3. Die 29. mensis Aprilis pupillae ma- 
jores sunt, quam heri. Diplopia non minuta. Frictionem gravem sentit in lingua et 
quasi corpus filiforme e faucibus ascendere et in lingua in orbem serpere videtur. 
Sornnus erat turbulentus. Appetentia ciborum non deest. Pulsus 92. Post meridiem 
sudor e toto corpore profunditur. Pillulae 3. Die 30. mensis Aprilis constrictionis 
sensus in faucibus auctiis est. Bolum devorans habet sensum, quasi globus ante 
bolum delapsus in altum ascendat et fere apud cartilaginem thyreoideam haereat. 
Pupillae diametri modici sunt. Pulsus 88. Appetentiam ciborum aliquantam habet et 
dysuriam. Die 1. mensis Maji symptomata, quae dixi, aucta sunt. Sensorium adhuc 
intactum est. Pillulae 4. Die 2. mensis Maji status idem. Pillulae 5. Die 3. mensis 
Maji status idem. Prosopalgia eadem est. Aconitini Gr. 4, Axungiae porc. Unc. 4 un- 
guentum quotidie quater in locos doloribus affectos adhibetur. Inde a die 4. mensis 
Maji usque ad diem 10. mensis Maji prosopalgia eadem manet. Pillula 1, Aconitini 
Gr. ^ tenens. Die 11. mensis Maji pillulae 3. Die 12. mensis Maji pillulae 4. Die 
13. mensis Maji pillulae 5. Die 14. mensis Maji neuralgia paullo levior est. Pillu-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.