Resectionem ramorum nervi trigemini prosopalgiae sanandae causa fieri, non lieere
adhuc putant perrnulti viri in chirurgia excellentes; sed paullatim ii, qui operationi
adversantur et argumenta petunt quum e resectionibus inefficacibus et infaustis, tum
maxirne ex theoria, amicis operationis eventibus operationum sibi notarum persuasis
succumbere videntur; enim vero non dubitandum est, quin hi armis melioribus pro
operatione, quarn inimici contra earn pugnent: e sola theoria perquam raro (non dico:
numquam) certo judicari potest de novae operationis exitu secundo vel adverso: ex-
perientia enim est mater artis medendi, quam ob causam ii, qui assidue operationem
iterurn atque iterum adhibent, eam viarn inierunt, qua de hac operatione facienda
judicare poterunt. Quo plura in aliqua re experimenta facta sunt, eo certiora sunt,
quae ex illis concluduntur, qua de causa nervi trigemini resection es, quaecunque factae
sunt, et prosperas et non prosperas et infelices publici juris fieri optandum est, atque ita
nervi trigemini neurotomiam, quae in hoc nosocomio ab Esmarchio, professore amplissimo,
praeceptore meo dilectissimo, qui summa cum benevolentia argumentum raecurn com-
municavit, facta est, describentem me operam non perditurum esse existimo. Prirno
morbum et operationem sine intermissione enarrabo, deinde nonnulla adnotabo.
H. Petersen, conjux agricolae, die 15 mensis Martii in nosocomium ob gravern
lateris dextri prosopalgiam recepta est. Morbo e mense Maji anni MDCCCLI laborat,
quo tempore erat gravida in mense tertio. Causam morbi aliam, quam se saepissime
fuisse sollicitam matrimonii ineundi impedimentis indicare non potest. Uno anno,
antequam morbus incepit, per hebdomades decem febri intermittent affecta fucrat.
Primum in gingiva duorum dentium molarium inferiorum posteriorum lateris dextri
neuralgia orta est (in nervo alveolari inferiore), quae aegrotam gravissimis doloribus
secantibus et post horas nonnullas exacerbescentibus torquebat. Dolor manducando
et loquendo et aliis ejusdem generis motibus oriebatur augebaturve. Aegrota, quae
in dentibus dolorum causam esse existimabat, duos extrahi jubebat, sed nihil ea re'
profectum est. Quo in loco dolor manebat usque ad annum MDCCCLIV, cujus anni
aestate aegrota admodum recreata est et raro tantum et praesertim in facie lavanda