Quae quum ita sint, etiam in aliis casibus, fortasse in plurimis nisi in omni
bus, in quibus extremitates superfiuae occurrunt, alterius embryonis reliqua etiamsi
exigua atque jam in evolutionis initiis impedita, perscrutatione anatoinica diligenter
facta, exstare, sumendum est; quare, ut ejusmodi perscrutationes anatomicae saepius
instituerentur, optabilis esset.
Jam autem, quod attinet ad illorum monstrorutm ortum atque evolutionem im
primis tres existunt quaestiones:
I. Unde facta sit atrophia alterius embryonis primordiorum?
Variissimi atrophiae gradus a perfectissimis monstris duplicibus aequalibus
usque ad monstra, quae dicuntur parasitica, in quibus -numerantur monstra nostra
extremitatibus superfiuis praedita, occurrunt. Aut causae atrophiae erant diversae,
aut eaedem causae variant habuerunt vim ad effieiendam atrophiam; aut atrophia
duobus his causis facta est; sed lute res adhuc luce careiit. Hoc quidem certissimurn
videtur, in casibus nostris, in quibus alterius embryonis reliqua inveniuntur, jam
primo evolutionis tempore causas earn impedientes valuisse atque has in nutritione
non sufficient« quaerendas esse. Quomodo autem tit nutritio non sufficiens? Hie
Prof. Panum sententia maxime valere videtur: idem enim in monstris nostris circu-
lationem similem in modum effici, atque eoruin evolutionem similem in modum ex
ea pendere, quern Dr. Claudius 1 ) in acardiacis praeclare excellenterque demonstravit,
verisimillirnum habet. Quum enim in his vasorum funiculi umbilicalis comrnunicatio
alterius embryonis evolutionem impediat, ration« omnino physica, quairi Dr. Claudius
explicavit, secundum Prof. Panum sententiam in monstris nostris duplicibus eaedem
circulationis rationes, sed tempore longe priore, fortasse eo tempore, quo vasa evol-
vuntur, quaerendae essent. Si enim quod in monstris nostris, quorum primordia erant
duplicia, verisimillirnum est, duo circulationis centra evolvuntur, vasa propagattt ana-
stomosi conjungerentur itaque sanguis utriusque centri sibi obviam duceretur, q U are
idem, quod vasorum umbilicalium communicatione in acardiacis, efficeretur; ita ut
alterius embryonis centrum desineret centrum esse atque alterius embryonis vasa in
altero modo continuarentur. Itaque in altero embryone nutritio fieret, minus per
fecta; in aliis ejus partibus tarnen imperfeetior quam in aliis; quin etiam in aliis
partibus nutritio adeo impediretur ut atrophia corriperentur atque paullntim evanesce-
rent; quod quidem in nostri generis monstris factum esse videtur, quum in iis praeter
paucas perfecte evolutas partes, vestigia modo seeundi embryonis exigua reperiantur.
E vario autem modo, qdo utriusque embryonis vasa anastomosi conjungerentur, varii
atrophiae gradus atque habitus monstrorum duplieimn parasiticorum deduccrentur.
II.- Quo modo fiat primordiorum embryonum cealitus?
Coalitio ipsa perpaucis in casibus directo observata est, ut a Lereboullet 2 ) in
') Die Entwicklung der herzlosen Missgeburten. Kiel 1859.
2 ) Pag. 3 et Coinpt. rend. 1855.