10
Margines in os sacrum irnperfectum atque femorum extrema spectantes, sive
bases trans foramen illud supra commemoratum mensi longitudine erant 3 millim.,
reliqui margines a basi usque ad apices sive Symphyse os extrema, dextri ossis 15
et 12 millim., ii, ossis sinistri 11 et 10 millim. longi erant, ita ut os dextrum magni-
tudine paullum superaret sinistrum. Symphyseos extrema adhuc erant eartilaginea.
Ossa igitur modo descripta una cum illo osse ex .osse sacro et osse coccygis
constante, pelvem, tarnen pathologice formatam repraesentabant.
Haec pelvis eamdem pelvis norrnalis pulli gallinacei directionem sequebatur;
unde sequitur, ut' extremitates posteriores superfluae, quae jam supra pulli gallinacei
extremitatibus normalibus directione oppositae commemoratae sunt, quod attinebat ad
pelvis earum propriae directionem, distortae essent.
Ab utroque pelvis superfluae latere musculus pertenuis, cujus elementa vitro
aucta, fibres transverse striatas se praebuerunt, ad duos anos decurrebant.
Denique in angulo, quem os sacrum et os coccygis formabant, eo loco, quo
illi ossis coxae rami utrimque concurrebant, femora superflua, non capitibus instructa,
sola tela cellulosa mobiliter insita erant. Cutis pertenuis, qua extremitates posterio
res superfluae erant indutae, vitro aucta, praeter epidermidem reticulatos telae cellu
losae lasciculos, et ducenties quadragies aucta, nonnullos pertenues, claros, ramificatos
tubulos ostendebat, de quibus in dubio erat, nurn vasa capillaria an flbrae nerveae
habendi essent. bub cute inter leniora praeter telam cellulosam ubique exstantem
tela sufflava conspiciebatur, quae microscopio adhibito, fibras ostendebat rigidas, in
memoriam redigentes fibras musculares, nec tarnen in longum nee in transversum
striatas. Reliqua pedurn superfluorum ossa normalia se habebant,
Perscrutatione igitur anatomica modo instituta conjectura supra facta, fortasse
alterius embryonis partes, quae leviorem inspectionem effugerent, exstare, omnino
comprobata est. Itaque ad ultimum colligentes, quae in nostro exemplo superflua
reperta sunt: 1) columnae vertebrarum rudirnentum ex osse sacro, osse coccygis,
vertebra unica constans, 2) reliqua pelvis ossa atque extremitates posteriores, 3) cor-
pusculum haud dubie ala irnperfectum sumendum, atque alia pars baud dubie ex ala
et cauda composita, 4) anus, 5) duo intestina coeca, quurri quattuor intestinorum
coecorum, quae reperta sunt, duo sola galli normaliter propria sint; denique 6) saccus
ille, (sive vestibulum) qui, quurn communicaret cum utroque ano, baud dubie e duobus
saccis erat compositus; in nostro casu duo embryonum primordia exstetisse certum
nobis est. Alterius embryonis primordiorum superior pars, alis imperfectis, quae in
pulli gallinacei corporis parte posteriore remnnserunt, exceptis, prorsus evanuit; in
ferior contra pars imperfecte evoluta est.
dustissirnc igitur exemplum descriptum in serie monstrorum duplicium verorum
collocandum nobis videtur.