Full text: (Band VI.)

9 
gallinacei corpore sola tela oellulosa laxa conjunctum corpusculurn exstabat parvum, 
4 millim. longum, et in margine majore 3 millim. latum, quod attinet ad inassam, 
paene trigoni figuram praebens; facies ejus inferior paullum eoncava, facies superior 
paullum convexa; prope a margine latiore parvula particula, 2 millim. longa, 1 millim. 
lata, plana simulque rotunda, ad massam principalem appressa se ostendebat, quae 
nudis jam oculis aspera apparuit; toturn autern corpusculurn simillimum erat alae im- 
perfectae atque evolutione impeditae: Particula tenuissima ab hoc corpusculo abscissa, 
vitro paullum aucta, foveolas ostendebat clariores, quorum centra, adhibito vitro forti, 
corpuscula obscura papilliformia obtinebant; atque ab his, vitro fortiore auctis (du- 
centies) longae, solidae atque rigidae, undulatae fibrillae proficiscebantur, quarurn non- 
nullae abruptae facies ostendebant angulosas; baud dubie autern pennae adliuc minime 
evolutae cognoscebantur. Alio loco illae fibrillae e foveolis, quorum centra obtine 
bant corpuscula papilliformia, prodibant. Praeterea in tela cellulosa organa obscura, 
prope sibi jacentia, glandularum sebacearum simillima conspiciebantur. Elementa 
ossea atque cartilaginea omnino non reperta sunt, Itaque illud corpusculurn alam 
imperfectam minimeque evolutam tuisse, non sine yeritatis specie nobis esse videtur, 
ita ut papillas commemoratas pennarum papillas, atque illas fibrillas pennae (Fedev- 
fahne) elementa habeamus. 
Illud autern jam supra commemoratum ossiculum fir in um ac solidum, cum quo 
feinorum extrema superiora conjuncta erant, manifesto oonstabat ex osse sacro atque 
osse coccygis coalitis. Ea, quae os coecygis repraesentabat, pärs 7 millim. longa, 
acuminata, angulo recto cum reliqua ossis coaliti parte latiore atque crassiorej 8 millim. 
longa, quae anteo sub oute abdita fuerat conjuncta erat. ln hujus ossis extreme) 
superiore vertebra mobilis adhuc cartilaginea exstabat. Mae omnes partes sola tela 
cellulosa cum pullo gaUinaceo conjunctae erant. Infra angulum quem formabat illud 
ex osse sacro et osse coccygis coalitum ossiculum, a lateribus tela cellulosa firme 
conjuncta cum eo, in tela cellulosa cutis occulta, duo ossa 1 ) plana atque pertenuia, 
fere trigonorum figuras praebentia exstabant; cujusque ossis alterum extremum 2 ) de- 
orsum in pulli gallinacei telain cellulosam in caeuininis finem desiit; altera extrema 
latiora angulo acuto adversus os ex osse sacro et osse coccygis coalitum atque femo- 
rurn extrema superiora inter se concurrebant, in duos ratnos, forarnine 3 ) separatos 
diffindebantur. Alter ramus inter femorum extrema superiora adversus angulum, quo 
os sacrum et os coccygis inter se conjuncta erant, procurrens hoc loco congredieba- 
tur cum atyerius lateris raino ita ut quodammodo decussarentur. Alter autern ramus 
cum superiore, latiore ossis sacri parte conjunctus erat. 
') Viel. tiih. II. fig. IV. I 
*) Ibid. in. 
3 ) Ibid. n. 
q
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.