Full text: (Band VI.)

4 
Praeterea de illius generis monstris multa afferuntur a Meyer, Alderovando, 
Haller, Poli, Kundmann, Reaumur, Regnault, Hoffmann, de Westhoven, Lidbeck, 
Rommel, Wolff, Fougeroux, Valisneri. 
Exsistit autem quaestio difficilis, quomodo inonstra illa orta sint. De qua re 
hae duae vigent sententiae sibi contrariae: altera monstra nostra ex uno, altera ex 
duplici germine oriri vult. Inter illius sententiae sectatores J. F. Meckel omnia 
monstra duplicia e primarie simplici germine nimia vi plastica enasci sumit; quin 
hanc nimiarn virn plasticam cum illa vi luxuriante, qua regenerentur polyporum partes 
resectae, comparat. Idemque Leuckart primordia illorum monstrorum simplicia esse, 
voluit, e quorum aut minore aut majore fissione plus minus perfecta monstra duplicia 
exorirentur. Quae Leuckarti sententia in iis casibus valere nobis videtur, in quibus, 
ut exemplo utar, duae tibiae cum uno femore, duo aut plures pedes cum una tibia 
conjuncti, aut digiti superflui exsistunt. Hic enim non nobis difficile videtur cogita- 
tione comprehendere, primordia illorum organorum simplicia materiae abundantia 
(scilicet priusquam formefitur elementa histologica) findi itaque duplicia reddi posse. 
Sed ad ea, quae in. continuo blasdotermate evolvuntur organa, illa theoria adhiberi 
posse non nobis videtur; quae enim, si finderentur et idem blastoderma findi oporteret; 
quo facto, quin evolutio ofnnino tolleretur, baud dubium esset; neque jam fissionis 
causae facile perspicerentur. Itaque fissionis theoria non nobis adhiberi posse videtur 
ad eos casus, in quibus praeter extremitates superfluas pars columnae vertebrarum 
secundae occurrit; sed etiam, si haec secundae columnae vertebtarum vestigia desunt, 
in illis casibus, in quibus solae extremitates snperfluae cum normalibus non conjunctae, 
sed locis longe diversis suspensae- se ostendunt, nihil valere videtur. 
Neque jam minus de altera sententia ortus monstrorum duplieium e duobus 
germinibus autores inter se discrcpare videntur: alii enim monstra duplicia e cluorum 
germtnum primarie separatorum fusione oriri, alii jam embryonum primordia coalita 
esse volunt, Autor theoriae duorum germinum primarie separatorum est D’Alton, 1 ) 
(jui primus varietatem monstrorum duplieium e varia striarum primitivarum in uno 
blastodermate positione atque directione deduxit; quod etiam post.ca a Schulze Costi- 
oque acceptu'm atque comprobatum est. Ilia oriundi ratio e duobus primarie separates 
germinibus sine dubio valet in omnibus monstris duplicibus, quae omnino duplicia, 
modo leviter coalita, aut ventribus aut lateribus conjuncta apparent; neque minus 
valere videtur iis in casibus, in quibus partes superfluae iis locis inveniunlur, quibus 
evolutae esse non possunt e primordiis illius embryonis, cui postea suspensae sunt, 
propriis; hic enim binurn embryonum primordiorum unius embryonis primordia fere 
tota evanuisse, sumendum est. 
1 ) De monetror. duplieium origine, Halis MDCCCIL.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.