n fr»
/it*!
'! Jb’Tt ,T)(li{H
;f?)inmo-i[
Monstrorum avium, quae in collectionibus anatomicis et descriptionibus omnino minus
numerosa exstant, ea, quae in inammalibus eb hominibus rariora inveniuntur monstra
quibus extremitates superfluae suspensae sunt, pro nuinero inirum in rnodum crebriora
occurrunt. Ita apud C. Chr. Heusnerum (descript. monstror. avium, amphibior., pis-
ciurn, quae exstant in museo universitatis litterarum Berolinensis, eorumque cum mon-
stris mammalium coraparatio, dissertat. inaug. Berol. 1824. 8.) triginta trium avium
monstrorum quindecim extremitatibus superfluis instructa sunt, quorum pulli gallinacei
undecim, anates duae, anseres duo; apud G. Otto (monstror. sexcentov. dcscriptio ana-
tpmioa Vratislav. 1841, fql.) quinquaginta duorum avium monstrorum undetriginta:
pulli gallinacei quattuordecim., anates quinque, anseres quinque, columbae quattuor,
fulica una; apud Gurltium (Catalog des zootomischen Museum’s der König!. Thier
arzneischule bis Ende 1837, nach dem Magazin für die gesummte Thierheilkunde
4. Jahrgang, 2. Stück.) tredecim avium monstrorum, sex: pullus gallinaceus unus,
anates duae, anseres duo, columba una; apud D’Alton (de monstris quibus extremi-
tates superfhiae suspensae stint, commentatio Halis 1858.) triginta trium avium mon
strorum duplicium, quae e collectione anatomica Halensi afteruntur, viginti duo
extremitatibus superfluis praedita, pulli gallinacei septem, anseres septem, anates tres,
columbae duae inveniuntur. Deinde, teste professore Panum, in museo Meckelii
(secundum Bendzii catalogum) anno 1833, viginti septem avium monstrorum nostri
generis erant viginti: quorum pulli gallinacei septem, anates sex, anseres quattuor,
pavo unus, columba una, fringilla Canaria una; in museis Hat’niae quattuordecim
avium monstrorum, quinque, extremitatibus superfluis instructa, asservantur. In museo
anatomico Kiliensi undecim avium monstrorum septem illius generis exstant. Denique
J. T. Schneider, 1 ) tarnen minus accurate ntque diligenter gallum extremitatibus super
fluis instruction deseripsit: in quo gallo, qui per sex aut septem menses vixerat, pelvis
imperfecta cum osse sacro, extremitatesque superfluae. directione normalibus oppositae
se ostendebant.
1 ) Beschreibung eines 4füssigen Haushahns mit einer Abbildung. Görlitz 1827.
1*