A
18
longitudinis et altitudinis 2 mllmtr. Exstat autem inde ab hoc loco raphe quaedam
prominens, quae finiehatur in commissura vulvae posteriori. Intestinum hic aperiebatur
per orificium, in quod digitum minimum non potuimus inducere, sed specillum, cujus
caput producebatur ad os coccygis. Excernebat infans sub rnagnis laboribus faecium
massas parum consistentes. Operatio optimo cum Successu instituta est.
c) Apertüra ani in posteriori corporis superficie.
Cujusmodi casus rarissime inveniuntur, quam ob rem unurn tantum a Fristo 28 )
observatum potui indagare. In hoc autem casu fistulosa exstitit apertüra in regione
lumbali, quae magnitudinis erat nummi francogallici, quem sou vocant. Rectum for-
mavit solidum funern, prorsus non cavurn, usque ad aperturae externae in regione
lumbali altitudinem, ubi funis hic ligamentosus conjungebatur cum vertebra lumbali
quinta. Haec autem vertebra in obliquum erat, in eo loco, ubi maxime erat crassa,
perforata foramine satis amplo et ad regulam figurato, quacum colonis laqueus con-
junctus erat, qui extra aperiebatur et complicabatur cum cutis dorsalis parte excoriata.
Cohaerebat satis firme haec colonis pars cum vertebrae perforatione. Canalis medul-
laris intactus erat sed paullum coarctatus.
d) Apertüra ani in pariete abdominis anteriori.
Haec quoque aperturae ani species, exceptis iis casibus supra jam commemo-
ratis, in quibus ductus omphalo -entericus clausus non erat, rarissime invenitur. Ita
Littre 35 ) infantem commemorat, cui intestina crassa prorsus deerant, et cujus inte
stinum tenue in saccum coecum finiebatur ex quo canalis quidam angustus et mem-
branosus supra symphysin ossis pubis exibat. Denique Geofiray Saint-Hilaire 5 °)
commemorat casum, in quo anus erat in dextra regione inguinali, ubi intestinum
crassum finiebatur, quod ad coecum et primarn colonis partem redactum erat.
Postquam ita diversas atresiae ani congenitae formas descripsi, nihil quidern
restat, nisi ut quattuor casus Vratislaviae observatos enarrem. Quorum duo ad
illam pertinent formam, quam atresiam ani urethralem nominavimus, et quos accura-
tius et copiosius hic referre in animo est.
Puer recens a partu die 4 rnensis Novembris 1857 propter imperforationem
ani in Middeldorpfii clinice inspectus hunc praebuit staturn: Infans, a parentibus sanis
ortus, non plane perlatus, et exili nutritus statu, cum ano obturato natus est. Anum
autem indicatum videmus toro quodam usque ad regionem ossis coccygis decurrente.
Pelvis ossea, quoad inquirere possumus, et item partes molles, quae pelvim tegunt,
bene configuratae sunt. Eundem in moduin genitalia externa normalia sunt. Per
urethram nonnunquam exiguae meconii partes excernuntur. Excretio urinae non erat