Full text: (Band VI.)

PRAEFATIO. 
pnn e. 
'•jiio/tü'' > •-> ,>m/r ••• °' f 1:1 ' ■ • " 
Vratislaviae mihi versanti, quum forte occasio oblata esset ad quattuor atresiae ani 
congenitae casus accuratius inspiciendos, et quum duorum ex his casuum, in quibus 
sectio postea adhibebatur, praeparata, a V. D. Dr. Joseph confecta, per eximiam 
Professoris Illustr. Middeldorpf benevolentiam in manibus mihi fuissent, hisce quidem 
casibus, quoad scio, a nemine adhuc in medium prolatis, statueram ita uti, ut in 
commentatione mea inaugurali copiosius de iis dissererem. Simul vero quum, horurn 
casuum observatione commotus, accuratius inquirere veilem in hunc morburn, qui in 
Universum raro invenitur, necessarium erat, ut ea, quae a viris doctissimis hucusque 
de hac re scripta sunt, diligenter investigarem. Itaque in sequentibus et censuram 
agere eorum, quae de monstroso hoc corporis vitio scripta in lucem prodierunt, et 
casus a me Vratislaviae observatos quam accuratissime conatus sum referre. Etenim 
ejusmodi casuum observationes eo magis quae dcscribantur, dignae mihi esse videntur, 
quia partim accurata anatomiae pathologicae descriptione tacillime fortasse id eflici- 
mus, ut explicemus, quomodo atresia ani congenita exoriatur, partim vero in iis, 
quae de atresia ani congenita conseripta sunt, paucos tanturn casus ita descriptos 
invenimus, ut ad anatomiam pathologicam respiciatur. Cujus rei has fortasse pos- 
sumus enumerare causas. Primum enim atresia ani congenita morbus est, qui 
admodum raro invenitur; deinde multi scriptores eos tanturn casus commemorant, 
in quibus . post atresiam feliciter sanatam accurate status pathologico - anatomicus 
describi nirnirum non potest; denique casus enarrati sunt, in quibus quamquam finis 
fuit letalis, sectio tarnen denegata est.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.