Full text: (Band VI.)

9 
possit numerus earum certo definiri, sed verisimile est, quinque esse a sinistra, qua- 
tuor a dextra; sunt autem vertebrarum lumbalium et saeralium loco. Ex his vertebris 
superiores conspicuos habent processus transversos, in inferioribus inter se cohaerent 
et in sinistro latere cum corporibus vertebrarum ita conjunguntur, nt aliqua ossis 
sacri similitudo exsistat. Id autem esse re vera os sacrum verisimillimum est, quia, 
ut postea coinmemorabimus, os ilium laevum vero articulo cum hoc osse sacro con- 
jungitur. Quod si ita est, duae tantummodo vertebrae lumbales exstare, reliquae 
interiisse putandae sunt. In extrema columna vertebrali inter arcum quartum deci- 
mum et quintum decimum iterum rima est, quae in canalem spinalem exit. Ab hac 
rima per ultimum processus spinosi vestigium separata est inferior canalis spinalis 
apertura, 1 ) riinula sciliscet tenuis, quae tela cellulosa est occlusa. 
Foramina intervertebralia ubique bene conspiciuntur, desunt tantummodo inter 
arcujn priinum et secundum atque inter secundum et tertium, superiora minima sunt, 
cum costae superiores arctius cohaereant. media maxima. 
Thoracis ossa adsunt quidem paene omnia, sed valde manca et vitiosa. Costae 
undecim reperiuntur, quae cum in utroque latere inter se non plane congruant, utri- 
usque lateris costas singullatim describemus. Dextri igitur lateris costa prima ossi 
culum est dimidiati circiter cent'nnetri longitudine, cum prima vertebra non eohaerens 
et in telam illam eellulosam prominens, qua apertura superior impleta est. Costae 
tres insequentes omnes quatuor fere centiinetros longae sunt, ossea, initio cohaerentes, 
in fine sternali discedentes. Diriguntur primum aliquantum extrorsuin et deorsum, 
deinde a tela cellulosa sinistrorsum detrusae, lineam medianain vehementer excedunt. 
Earum extremitates anteriores pro cartilaginibus costaruin liabent parvos processus 
cartilagineos, qui infra os ilium in molliori tela cellulosa terminantur. Quinta costa 
et sexta, parva lacuna separatae, postea coalescunt et in quartam costam transeunt. 
Costae quinque reliquae et longitudine et crassitudine paulatim decrescunt, sunt 
superioribus multo mobiliores. Octava costa et nona, quae longitudine fere pares 
sunt, quartae costae dimidiam partem aequant. — Sinistri lateris costae multo etiatn 
magis praeter rcgulam formatae sunt. Non introrsum diriguntur, sed recta procedunt. 
Quarum primae dextrae similts, nisi quod brevior etiam est, secunda paene recta 
prorsum eminet et exit in cartilaginem quandam, quae quomodo se habeat, suo loco 
exponetur. Tertia ita parva est, ut in modum dimidiati centimetri redacta est, unde 
intervallum oritur inter secundam costam et quartam, quod tarnen intervallum ante- 
rioris earum extremitatis decursu compensatur. Omnium hujus lateris costaruin lon- 
gissima est quarta, quae in antica parte item in cartilaginem exit, quae cum ea 
secundae costae conjungitur et planum triangulum cartilagineum elficit. 2 ) Hoc sine 
dubio rudimentum sterni est, licet dextri lateris costae cum eo non coujungantur 
l ) Tab. III. fig. 1. g. 
Tab. III. fig. I. e. 
2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.