8
est, a tergo terminatur corpore primae vertebrae, a lateralibus costis, a fronte rudi-
mento sterni et laevo osse ilium. Hoc cavum impletum est massa cellulosa, cui sur-
sum maxilla inferior adhaeret, quae praeterea nulla re cum trunco conjuncta est.
His expositis singulas acardiaci partes accuratius describamus.
SYSTEMA OSSI UM.
Columna vertebralis, si discesseris a vertebris colli, satis perfecte evoluta est;
nam in sinistro latere sedecim, in dextro quindecim vertebras numeramus, e quibus
superiores arctissime inter, se conjunctae sunt, inferiores distinctius alia ab alia sepa-
ratae. Vertebrae colli plane desuntj vertebrae thoracis undecim cum costis adsunt.
Thoracis vertebrae quinque priores inter se simillimae sunt, cum sint eadem omnes
altitudine et tarn arete concreverint, ut difficillimum sit earum terminos cognoscere,
qui tantummodo levibus sulcis aut parvis eminentiis indicantur; non prorsus invicem
sibi respondent, cum in sinistra parte arcus paululum magis recedant, quam in dextra
parte. Vertebra prima omnium est minima, e solo arcu constans, corpus prorsus
deest, in sinistro latere arcus cum processu transverso secundae vertebrae se con-
jungit, in dextro libere exit. Itaque sursum corporis secundae vertebrae planum
superius 1 ) praejacet, a latere costis arete altera in altera eollocatis prorsus tegitur.
Quae superficies regulae convenienter ovalis est, sed constat e cartilagine, arcus autem
perfecte sunt ossificati. Hi arcus claudunt canalem spinalem, 2 ) cujus amplitudo eorum
latitudini respondet, et a tergo in brevi processu spinoso concurrunt. Eae vertebrae,
quae jam sequuntur, non modo majore magnitudine insignes sunt, sed etiam ea re,
quod singulae vertebrae multo facilius alia ab alia discernuntur, cum plerumque
striis cartilagineis separentur. Sexta vertebra est maxima, septima et octava paulo
minores sunt, infra octavum arcum prope processum spinosum in sinistro latere
foramen est, quod in canalem spinalem exit. In nona decima undecima vertebra
nihil singulare est, nisi quod in his primum corpora vertebrarum rursus conspiciuntur,
quod breviores costae inferiores ea non amplius obtegunt, quae corpora hie quoque
cartilaginea sunt. Arcus undeciuius cum arcu duodecimo utrimque massa quadam
ligamentosa, quae in dextra parte multo longior est, quam in sinistra, ita est con-
junctus, ut in linea mediana rima satis ampla exsistat, quae in canalem spinalem du-
cit. 3 ) Quae rima quomodo orta sit, facile perspicitur, si reputaveris, inferiores vertebras
omnes in similutidinem hami sursum curvatos esse et simul aliquantuluin circum
axem sinistrorsum extortas esse, qua de causa illi arcus eonjungi non potuerunt
eademque de causa in dextra parte ligamentum majus factum est. Eae vertebrae,
quae sequuntur, rursus decrescunt et tam arete alia cum alia concreverunt, ut non
») Tab. III. fig. II. a. #
*) Tab. III. fig. II. e.
*) Tab. IU. fig. I. h.