Full text: (Band VI.)

6 
quae insertio duorum centimetrorum in latitudinein est; funiculus acardiaci duos 
centrimetros a margine habet insertionem 1^ centimetros latam. Insertiones amborum 
funiculorum distant altera ab altera 9 centrimetrorum spatio. Is funiculus, qui ad 
foetum regulärem pertinet, ex una vena et duobus arteriis compositus est, quae nor- 
mali modo usque ad euin locum placentae, in quo insertae sunt, decurrunt. Acardiaci 
vero funiculus, illo tenuior, unam tantummodo arteriam unamque venam continet. 
Longitudo hujus funiculi exigua est, a placenta usque ad abdomen circiter tres pol- 
lices explens. Vena 1 ) funiculi acardiaci in placentae superficie recta via ad funiculum 
infantis regularis decurrit, in decursu complures ramos e placenta revertentes reci- 
piens. Statim scilicet post factum in placentam transitum quinque 2 ) ramulos suscipit, 
e quibus tres a dextro, duo a sinistro latere veniunt, deinde nullos ramos reqipiens 
usque ad viciniam conjunctionis cum vena infantis regularis decurrit ibique satis 
crassum ramum recipit, qui sub arteriam sub it et dextrorsum a funiculi insertione e 
placenta prodit. Quibus ramis receptis crassitudo venae tanta est, ut crassitudinem 
illius rami adaequet, qui omnes reliquos ramos e placenta revertentes recipit et post- 
quam cum eodem se conjunxit venam funiculi normalis format. Ex duobus funiculi 
infantis rite formati arteriis altera statim ad sinistram transit et in placentam penetrat, 
altera 3 ) valde contorta ilium venae ramum comitatur, qui ad funiculum acardiaci de 
currit. Qua in via quatuor 4 ) ramulos in placentam immittit, quorum primus dex 
trorsum decurrit, secundus tertiusque ad sinistram, quartus ad dextram. Arteria, quae 
primo in dextro venae latere est, postea ad sinistram latus supra venam transit et 
cum ilia conjuncta funiculum uinbilicalem monstri format. 
E qua disposition^ partium anatomicae examination^ facile apparet, totain 
placentam ad infantem normalem pertinere, cum totum systema capillare placentae 
solum illius sit proprium; vasa autem funiculi infantis acardiaci tantummodo illius 
ramificationes habenda esse. 
Jam acardiacus ipse accuratius est describendus. Acardiacus 5 ) ille for mam 
placentaele nticulatae in altera parte profunde sulcatae praebet. Habet autem 15 cen 
timetros in longitudinem, 13,2 in latitudinein, in crassitudinem circiter 8. Superficies 
ejus cuti regulari est obducta, sub qua ubique, ut in pleriaque acardiacis, tela cellulosa 
subcutanea uberrime luxuriata est,' quae quemadmodum orta sit facile intelligitur, si 
venosam sanguinis eongestionem reputamus, quae propter impeditum refluum sangui- 
nem in acardiacis plerumque exsistit; eamque in hoc casu exstitisse ea, de qua infra 
agitur, varicositate venae umbilicalis demonstratur. Crines nusquam reperiuntur, ex- 
*) Vide tab. I. g. 
a ) Tab. I. h. h. h. h. h. L 
3 ) Tab. I. i. : 
4 ) Tab. I. k. k. k. k. 
») Tab. II.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.