7
operationum dictarum salutem atferre potest. Quod ad vulnera articulorum sclopetaria
qüae multo majus periculum afferunt, Esmarch hac de re per bellum nuper finitum
multas collegit observationes et in libello suo bonae frugis plenissimo 1 ) proposuit
quare hie ad libellum ilium relegare sufficiet. Indicatio baud minus justa sequitur e
cruris luxationibus inveteratis, quae reponi non possunt, quum alio modo aegroto
membrum utile reddi non possit. Crus luxatione loco suo amotum corporis truncum
diutius ferre non potest, sed aegrotis onus est inutile, ita quidem ut eadem exorian-
tur incommoda, quae ankylosi genu articulationis angulata efficiuntur. Quae defor-
mitates nulla operatione melius corrigi possunt quam articuli resectione. Fieri potest
ut non liceat operationem instituere, quum res externae sint adversae. In Universum
suadeam, resectionem nonnisi in nosocomiis conficere, ubi omni tempore medici ad-
sunt peritissimi, qui in operatione chirurgo opem afFerant et imprimis postea perite
et diligenter sanationem dirigere possint, ubi omnia quae vincturae inserviunt et
machinae in promptu sunt, ubi denique id agi potest, ut justa aegrotorum separatione
et apta ventilatione optima medendi opportunitas paretur. Fieri quidem potest, ut
etiam in nosocomio nostro, quod lere pessimum est in tota Germania, si spatia alios-
que apparatus respicimus, tarnen prosperrimi eventus resectionem sequantur, (juum
diligentissima cura cetera incommoda atque pericula arceantur, sed quantumcunque
res permittunt studendum est, ut omnibus satisfiat postulatis. —
II. Sed minus considerate agerem, si huic operationi statim suurn et certum
locum inter chirurgiae munera vindicarem non sublatis satis multis dubitationibus
quae a compluribus iisque gravissirnis viris contra earn motae sunt. Sunt quidem
plurimae magis e theoria deductae et argumentis firmatac pluresque refutantur, dum-
modo numeros casuuin et eventuum tum bonorum tum malörum respexerimus Et
priinum quidem exstiterunt, qui operationem e ehirurgia omnino relegare aut certe hi
angustissimos tines repellere vellent, quum permultls cum diffieultatibus eonjuncta sit.
Negare non possumus, resectionem difficilius perfici quam femoris amputationcm,
quum diligentissima et subtilissima cüra studendum sit, ut ossium partes, quae arti-
culum formant, ita desecentur, ut serraturae superficies sibi accuratissime respondeant
ubique se arctissime tangant et toturn membrum post operationem rectam formet
lineam. Et omnes cbirurgos submonere velim, ne baue operationem snscipiant c^ui
oculorum judieio necessario non fruuntur, ut eontraria vitia evitare possint, sed
minime exspectassem talem dubitationem a viris, qui clnrurgiae exereitationi totam
fere vitam dicaverunt. Neque unqunm mors eo effecta est, quod postea altera etiam
ossis lamina remota est. Secunda, quae motu est dubitntio, habe est, quod resectio
permulta ufterat pericula, sed niinia mihi esse videtur, quum organa vitae necessaria'
in genu resectione miniine laedantur. Arteriae dissectae ad secundum et tertium
*) 1 r, Esmarch: Lieber Resectionen nach Sclnisswundcn. Kiel, 1851.