Full text: (Band VI.)

ejusdem gravitatis duobis cutis locis et, ubinam pondus videretur esse gravius, quae- 
reret. Quanto augenduin erat ponderum alterum ad eundem excitandum sensuin, 
tanto hic locus alteri quoad percipiendi subtilitatem postponendus erat. Ita si pondus 
librarum duarurn dorso impositum eundem rnovit sensuin, quem pondus librae unius 
digito impositum, E. H. Weber facultatem pondera sentiendi in digitis dupliciter ma- 
jorem esse quam in dorso conclusit. Hane methodum accuratius quadam ex parte 
ita exeoli posse puto, ut librae imponamus pondera, librae lancibus autem coaptemus 
lingulas, quarum alia a superioribus ad inferiores partes versa deprimit cutem, alki 
ab inferioribus partibus ad superiores versa eadern vi comprimit cutem. Apparatus 
componendus foret fere hic: (vide tig. I). 
Hoc modo accuratissime cognoscere licebit, num cutis pars alia aliam facultate 
pondera sentiendi superet; quanto autem superet, hoc quidem ex hac methodo non 
apparebit. Omnino in methodo, quam secutus est Weber, desideramus haec: 1, Mag 
nitudes superficiei ponderum nulla ratio habita est, 2, Weber non exordium cepit a 
ccrto quodatn pondere, quasi fundamento impressionis. — Aliam viarn ingressus et 
Kammler. Cujus dissertationem turn demum, cum jam occupatus essem his experi- 
mentis, accepi. Qui, quaenam minimo pondera a variis cutis locis sensu percipi 
possent, quaesivit. — Cum autem constet, nos accuratius sentire ponderum discrimen, 
si cuidam cutis loco imponimus pondus et brevi post, hoc pondere remoto imponimus 
aliud, quam si simul eodem tempore duobus cutis locis varia imponimus pondera, non 
dubito, quin praeferenda sit methodus ilia, qua ego in instituendis experiments usus 
sum. Quod quidem Weber quoque concedit (Handwörterb. der Physiol, pag. 548). — 
Methodus ilia, qua usus est Kammler, sine dubio plurimum valet ad dijudicandam 
variant variarum cutis partium pondera sentiendi virtutem et experimenta summa 
cum diligentia instituta sunt; tarnen autem haud scio an majoris moment experimenta 
ilia fuissent, si Kammler ad pondera imponenda libra usus esset. Si enim manu im- 
ponuntur -pondera, tilo dependentia, non fieri potest, ut plane evitentur ponderum 
oscillationes. Quantopere autem hae oseillationes inquisitionem turbent, satis apparet 
e tabularum a me coinpositarum comparatione. Saepe fieri puto, ut pondus quoddam 
manu demissum oscillationibus quam quam levissimis cutem tangens sentiamus, idem 
pondus autem in libra demissum plane non sentiamus. Quare numeros a Kainmlero 
inventos paullo minores puto. Hoc autem ad rationem, quae interest inter varias 
cutis partes, nihil valere, facile intelligitur. Ad quae accedit hoc: Qaenarn minima 
pondera in cute sentiri possint, magna ex parte ab epidermide pendet. Ac videmus 
quidem, Kammler um in iis locis, qui tenui epidermide praediti sunt, majorem pondera 
sentiendi subtilitatem animadvertisse. Si autem id studemus, ut de impressionis sensu 
certiores fiamus, necesse est, ut epidermidis crassitudo vel tenuitas quam maxime ex 
experimentis eliminetur. Quod me quadam ex parte ita assecutum puto, ut epider- 
midem pondere initiali, in his experimentis 1 grarnm comprimendam curarem.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.