8
status organorum, quibus diuersae aberrationes a normalibus phaenomenis ausculta-
tionis et percussionis se ostendebant; denique coinparabant apud uiuos inuenta phä-
nomena acustica cum in autopsia obseruatis aberrationibus a normali statu organorum
nec respiciebant leges physicas, ex quibus phänomena ilia pendebant. Hac uero em-
pirica ratione eo peruenerunt, ut singulis organis proprios percussionis sonos statuerent,
ita ut sonus percussionis pulmonis, jecinoris, stoinachi, internorum esset et singulis
rnorbis diuersa sigiia pathognomica esse putarentur. Velut strepitus cauernosus signum
phthiseos pulmonis habebatur et crepitatio incipientem pneumoniam indicare crede-
batur. Studio autein, singulis rnorbis signa pathognomonica statuendi, res eo deduct»
est, ut discrepantias phänomenorum acusticorum statuerent, quae omnino non exsta-
bant. Anglicani medici, inter quos praecipue Williams et Stokes, hanc leuitatem
statuendi aspernati jam admonebant, phänomena acustica ex certis physicis legibus
pendere et signa pathognomonica non esse posse, quia in multis rnorbis eadem phy-
sicae rationes essent.
Tamep Skade Vindobonensis primus clare ostendit, quam peruersa et falsa
haec ratio esset et demonstrabat, auscultatione et percussione observata phänomena,
ut omnio cetera, ex certis physicis legibus pendere easque semper nihil nisi certis
finibus definitas mutationes in organorum natura physica indicare et hanc ob rem
niullo modo signa pathognomica singulorum morborum esse posse; narn plane diuersos
morbos fere easdem mutationes naturae physicae organorum efficere posse; ita crepitum
(„Knistergerassel“) omnino non sign um pathognomonicum pneumoniae putari posse;
eo tantum indicari, in tenuibus bronchis et cellulis aurae liquorem inesse auramque
in cellulas penetrare, hunc statum inueniri quidem in pneumonia, sed non minus in
oedemate pulmonum et bronchitide, ita ut omnino non signum pathognomonicum pneumo
niae intelligi posset.
Skade primus erat, qui hac ratione totam doctrinam auscultationis et percus
sionis artis praeceptis confirmare conaretur eo, quod semper inuenta signa cum phy
sicis rationibus, quae ea comitabantur, quam rectissime eunjungere studebat. Nec
mir an dum est, eum in tarn difficili quaestione interdum errasse et nonnullas ex ejus
explicationibus falsas esse, postea demonstratum est; sed haec gloriam hujus uiri non
diminuunt. Manet ei meritum, quod primus falsa in ueteri doctrina cognouit et sirnul
ueram uiam, percussionem et auscultationem ad artem et praecepta reuocandi; ostendit
et ingressus est.
Docti’ina ejus in Brittannia et Germania studiossime recipiebatur; omnesque
studebant, omnia uisa quam accuratissime cum rationibus physicis, quae qualibet oc-
casione erant conjungere. Et usque ad hoc tempus ortum et modificationes omnium
acusticorum phänomenorum nondutn ad certain rationem disciplinamque redactas