Full text: (Band VI.)

1 
Quamvis de tracheotomia in laryngitide membranacea instituenda multi et clarissimi 
viri scripserint, iique aut operationes factes aut mutationes aut quid de hujus opera- 
tionis pretio censerent, attulerint, tarnen non ineptum videatur, me cursu academico 
finito idem argumentum eligere ut ad operationes jam descriptas novas aliquot addam, 
quae Kiliae partim in nosocomio, partim in domibus civium factae sunt. Tracheotomia 
quidem jam antiquis temporibus nota erat, quum, ut Galenus 1 ) seripsit, Ciceronis 
aetate ab Aselepiade facta sit, qui a Coelio Aureliano 2 ) ejus inventor esse dicitur; 
etiam cannulam, cujus forma postea saepe mutata est, jam Fabricius ab Aquapendente 3 ) 
invenit adhibuitque; nihilominus in laryngitide membranacea haec operatio initio de- 
mum hujus saeculi facta est, postquam ab Homio anno MDCCLXV proposita est. 
Itaque quum hujus operationis utilitas brevissimi tantum temporis experientia explo- 
rata sit, magnum casuum accurate observatorum numerum ad manum esse necesse 
est, si quis de ea certi aliquid perhibere velit; nain diversissima sunt ea, quae medici 
clarissimi de hac re judicant. Liti ipsi dijudicandae quippe qui artis medendae sin» 
tiro, non par mihi videor esse, quamquam a partibus eorum steterim, qui hanc opera- 
tionem defendunt; sed ad ea quae nuper a Martini 4 ) congesta sunt exempla aliquot 
me addere non inutile fore putavi. Abiit enim ternpus, quo a priore omnia construe- 
bantur; solis factis hodie nititur ars medendi. Numerus earum operationum quas mors 
secuta est rnulto major est, quam earum, quae prospere, successerunt, quam ob rem 
non mirum est, quod inde ab initio tot viri doctissimi huic curationi adversati sunt 
et alii spern quam jam conceperant prorsus objecerunt. Sed si morbos observatos 
accuratius perspexeris, facile existimavcris, operationem plerumque, et mcdicis quibus- 
dam timentibus ne praemature operatio fiat et vnlgo in multis locis ab ea abhorrente, 
') Metli. cap. XIII. tom III. 
2 ) Acut. pass. Lib III. cap. IV. 
3 ) Oper Chirurg. Lugd Lat. MDCXLII. pag. 44. 
*) Schmidt, Jahrbücher 1859, No. 4.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.