9
2
quae ab epiphyse sejuncta est. Superficies ossis e vulnere prominentis obducta est
tenui coerulea lamella cartilaginea. Praeterea musculi disscissi e vulnere eminent.
Quibus dissectis medicus conatus est os exstans in situm normalem reponere. Quod
quum non succedat, pars ossis logitudine duorum pollicum serra resecatur, quo facto
os reponitur. Nunc pulsus arteriae radialis persentiri potest. Proximis diebus febris
exsistit vehemens, dum sensurium aegroti corripitur, sed venaesectione facta in diem
symptomata evanescunt. Vulnus sine ullo iinpedimento sensiin ad sanationem pro-
greditur, atque post decern hebdomades aegrotus plane sanatus nosocomium relinquit.
Tribus mensibus post puer ita se praebet, ut motus articulationis humeri prorsus ex-
pediti sint, — humerus duo pollices brevior altero sed ad negotia quam difficillima
idoneus est.
RESECTIONES MAXILLAE INFERIORS.
I. J. B. septem et triginta annos natus per octo hebdomades tumorem inan-
dibulae sinistrae magnitudine pugni acquisivit, qua re in nosocomium recipitur. Ae-
grotus antea homo pervalidus nunc esse videtur valetudine deteriore. Tumor haud
satis mollis adhaeret mandibulae, dentes molares lateris sinistri exsoluti sunt. Tumor
affert dolores nullos. Ex aegroti ore odor foetidus emanat. Os autem molle se prae
bet ita ut acu triquetra exploratoria facillime penitus pertrudi possit. Quia diagnosis
heteroplasinatis statuitur, resectio rami mandibulae sinistri neeessaria esse videtur.
Operatio propter magnam tumoris extension ein perdifficilis est. Proflu vium sanguinis
est quam maximum. Os in regione dentis incisivi secundi sinistri serra abscinditur
et processus condyloideus exarticulatur. Margines vulneris cutanei suturis dilijrentes
conjunguntur. Ex exploratione per microscopium facta intelligitur, tumorem esse
carcinoma medulläre. Incisionis vulnus per primam intentionam sanatum est, et post
quatuot'decim dies aegrotus doinum revertitur.
II. J. B. octo et quinquaginta annos natus priore tempore tumore sarcomatoso
integumentorum maxillae inlerioris sinistrae laboravit, qui in nosocomio ante dimidium
annum exstirpatus est. Ante octo hebdomades in gingiva dentis molaris secundi lateris
sinistri tumor ortus est, qui sic ut prior in dies crevit et nunc magnitudinem ovi
gallinacei assecutus est. Tumor se extendit a prqtuberantia mentali fere usque ad
angulum mandibulae. In cavo oris spatium inter genam et dentes molares plane ex-
plet et se porrigit a dente canino usque ad dentem serotinum, in singulis locis seriem
dentium eminens. Cutis rubra est et extensa. Tumor satis valde consistens et ossi
adhaerens se praebet. Quatenus tumor se porrigit dentes in alveolis moveri possunt
Exstirpatio tumoris ossisque resectio conficitur secundum methodum, quam docet
Lisfranc. Vulnere cutaneo per primam intentionem sanato aegrotus post sex hebdo
mades e nosocomio dimittitur.