Full text: (Band VI.)

8 
musculorum adsunt. Crus oedemate intumnit. Resectio instituitur. Incisionibus late- 
ralibus, ligamento patellae non laeso, factis operatio peragitur. Tres post hebdomades 
aegrota viribus exhaustis mortua est. 
II. J. P. octo et sexaginta annos natus ante duo annos dolores et intumescen- 
tiairi genu sinistri acquisivisse se affirmat, quae symptomata ultro evanuerint, sed ante 
sex hebdomades iterum invaserint et adhuc quam maxiine aucta sint. Aegrotus nunc 
valetudine haud bona esse videtur. Genu pervalde intumuit, cutis rubra est et calida. 
In latere genu externo magnus abcessus invenitur, qui ad articulationem pertinere 
videtur. Quum aegrotus femur amputatione removeri nolit, resectio adhibitur, — quae 
secundum methodum, quam docet Textor, perficitur. — Post sex dies aegrotus prae-_ 
bens pyaemiae symptomata rnorte obiit. Obductio cadaveris tuberculosin miliarem 
pulmonum affuisse docet. 
RESECTIO ARTICULATIONIS PEDIS. 
H. K. septem et viginti annos natus per catenain tabs curru§, qualis in via ferrea 
vehi solet, ita vulneratur, ut luxatio complicata tibiae et fibulae extrorsum pedis finistri 
atque fractura malleoli utriusque adsit. Tibiae et fibulae superficies glenoidales e vulnere 
eminent. Malleolus uterque in integumentis solutus haeret. Quibus sejunctis fibulae et 
tibiae pars longitudine unius et dimidii pollicis serra abscinditur. Quum autem vulnus 
ad sanationem non inclinaret, sed potius inflammatio pedis totius intraret, amputatio 
cruris adhibita est; — qua operatione facta aegrotus celeriter sanatus est. 
RESECTIONES IN CONTINUITATE HUMERI. 
I. H. J. tres et triginta annos natus pseudarthrosi, quae in medio fere liumero 
sedet laborat; quae orta est fractura male tractata. Aegroti in nosocomium recepti 
humerus dexter alligatura gypsea circuindatur. Qum post quinque hebdomades ossa 
nondum consolidata sint, operatio pseudarthroseos secundum Dieifenbachii methodum 
ita perficitur, ut in utruinque ossis finem conum eburneum inducatur. Quodquum 
post quinque hebdomades nihil dfectus ostendat, resectio partium ossis fractarum in 
stituitur. Partes resectae ligatura platinea conjunguntur. Reactio post operationem 
factam haud exigua est, sed sensim vulnus cicatricem ducit. Taetu callus persentiri 
potest, atque decern hebdomades post pseudarthrosis plane sanata est. 
II. J. K. quindecim annos natus puer validus humerum sinistrum per machi- 
nain valde vulneraverat. Quum in nosocomium receptus est, humerus suggilationibus 
obtectus invenitur maximeque intumuit. Pulsus antebrachii sentiri non potest. In 
margine interno tnusculi deltoidei vulnus reperitur longitudine quinque fere pollicum, 
cujus margines rupti se praebent. Ex quo eminet pars superior diaphyseos humeri,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.