Full text: (Band VI.)

7 
qui hic exstirpati sunt. Revertitur in nosocomium, quia clavicula dextra intumuit, 
quae intumescentia in dies crevit. Clavicula reperitur crassitudine ovi gallinacei. 
Cutis subrubra est et ossi adhaerere videtur. Incisione facta clavicula tota ex arti- 
culatione cum sterno et aeromio sejungitur. ln operatione sanguinem magnam sistere 
difficile est; arteriae permultae ligaturis obstringantur oportet. Sex pest hebdomades 
sanatio ita est progressa, ut aegrotus e nosocomio dimittatur. ' 
RESECTIONES ARTICULATIONIS FEMORIS. 
I. C. T. sex et viginti annos natus e belli tempore affectione articulationis 
coxae aeger fuit, quae mox remisit mox increvit. Per oppunationem Friedrichstadtii 
aegrotus trabem in'coxam illidi affirmat ita ut luxatio femoris, quae autem statim a 
medico reposita sit, affuisse videatur. Quo ex tempore coxiti ortae tractatio satis 
diligens non est adhibita. Refrigerationibus et laboribus, quibus aegrotus se exposuit, 
malum paullatim ita crevit ut tres annos post resectio capitis femoris institueretur. 
Status hic est. Femur dextrum altero brevius est sex Ccm., — luxatio spontanea 
adest, quum caput femoris situm sit supra acetabulo in latere externo ossis coxae. 
In latere externo femoris fistulae adsunt septem ex quibus pus permultum emanat. 
Operatio, incisione secundum methodum Roseri facta perficitur. Tres annos post 
operationem aegrotus, vulnere operationis nondum sanato, rnorte obiit. Obductio 
cadaveris suppurationem ossium pelvis pulmonumque tuberculosiu demonstravit. 
II. W. J. undeviginti annos natus per dimidium annum in nosocomio nostro 
tractatus est. Coxiti chronica laboravit, quo morbo vires pervalde deminutae erant 
praeterea luxatio femoris spontanea in superius aderat. In latere anteriore et exteriore 
femoris fistulae erant e quibus magna puris copia profluebet. Remedia tonica in pri- 
mis balnea maritima sine successu adhibita sunt. Resectio capitis femoris secundum 
methodum Roseri conficitur, praeterea omnes fistulae diffinduntur, quo vulnus fit per- 
magnum. Nunc tribus mensibus post operationem factam praeteritis, vulnus fere sa- 
natum et valetudo aegroti optima est. 
RESECTIONES GENU. 
1* b • Sch. ancilla valida octo et viginti annos nata ob inflammationem chro* 
nicam genu sinistri in nosocomium recipitur. Ante octo annos affectio quadam arti 
culationis genu affuisse videtur, quae brevi tempore remissa saepius tarnen revertebatur. 
Ante annum dimidium morbus ita in crevit ut aegrota negotia peragere non posset. 
Nunc extremitas inferior flexa est, genu valde intumuit, ct parum magnisque cqqi 
doloribus potest moveri. Cutis extensa est et rubefacta. Fluctuatio distincte percipi- 
tur. Dolores in vesperem crescunt et noctu vehementissimi fiunt. Saepius spasmi
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.