4
RESECTIO ARTICULATIONIS MANUS SINISTRAE.
H. P. sex et viginti annos natus ante sex hebdomades panaritium acerrimum,
quod superficiem volarem pollicis occupaverat, acquisiverat. Quo'morbo neglecto ac-
cidit, ut febris gravis, coma, maximaque intumescentia rnanus et antebrachii oriretur.
Quae hirudinibus multis venaesectione adhibitis, magnisque incisionibus in manu et
antebrachio factis, — ad meliora redacta sunt. Aegroti in nosocomium recepti ex-
tremitas tota maxime in tumuit, — fluctuatio adest et in vola et in dorso manus.
Quum articulatio, quae interest inter jnanum et antebrachium, movetur crepitatio clare
percipi potest, — atque quum ossium antebrachii alterum in alterum premitur fremi
tus auditur. Cujus articulationis resectio secundum methodum, quam docet Bourgery
ita peragitur, ut medicus in utroque articulationis latere ineisionem longitudine trium
pollicum faciat, ligamentaque lateralia abscindat, et tegurqenta ab ossibus sejungat.
Fascia lintea per vulnus ducta tegumenta in utramque partern ab ossibus trahuntur,
atque ita epiphyses ossium serra resecantur. Nunc apparet, quod in superficie glenoi-
dali cartilago deest et substantia corticalis ossium necrosi est affecta. Proximis diebus
febris lenta modo adest, quae etiam mox cessat. Vulnus paullatim ad ' sanationem
progreditur, ita ut post novem hebdomades cicatricem duxerit. Omnes manus articu-
lationes moveri non possunt. Passivae, quae dicuntur, exercitationes methodicae, fri-
gidae instillationes balneaque maritima adhibentur. Quum aegrotus e nosocomia di-
mittitur status hic est. Auchylosis vera articulationis adest, secundus et tertius
digitus soli idtro moveri possunt.
RESECTIONES ARTICULATIONIS CUBITI.
I. S. M. ancilla valida quatuor et viginti annos nata ante duo annos inftarn-
mationem articulationis cubiti dextri acquisivit. Oua inflammatione initio neglecta ar
ticulatio paullatim intumuit et dolores orti sunt, qui praecique in vesperem exstiterunt.
Aegrota in nosocomium recepta, — glacies adhibitus, — qua tractatione efficitur, ut
intumescentia et dolores deminuantur. Post nonnullas hebdomades aegrota lectum
relinquere et balneis maritimis frui potest. Quibus rebus morbus ad melius redit, ut
sanatio per anchylosin verisimilis videatur. Sed pater aegrotae subito morte obit, qua
re oportet aegrota domum redeat. Diebu3 paucis post in nosocomium revertitur. Iter
autern difficile et motus animi exacerbationem morbi vehementem efl'ecerunt. Ar
ticulatio tota valde intumuit, cutis rubefacta calidaque est. Quum cubitus premitur
aut movetur, dolores acerbissimi creantur, — spasmi nocturni adsunt. In parte arti
culationis posteriore fiuctuatio destincte tactu percipi potest. — Resectio cubiti confi-
citur. Incisione, ut docet Liston, facta, operatio secundum methodum, quam deinon-
strat Esmarchius „Ilesectionen nach Schusswunden 11 , peragitur. Epiphyses omnes serra