46
(mea secunda) ipsa sit pura substantia atque adeo in ipsa paragrapho 2 111 )
cap. 2 nov. 1. —
§ 15.
OMNIA HAC DISSERTATIONE SCRIPTA COMPREHENDUNTüR AD FACIENDAM
CONCLUSIONEM.
Secundum rationes juris (vid. § 3 — § 10) heres, hereditate acquisita inven-
tarioque neglecto, legatis tenetur in tantum solum, quantum in hereditate deducto
aere alieno non deducta Quarta Falcidia invenitur. Quodjus non mutatum est novella 1
cap. 2. § 2 (vid. § 12—14).
Si alia sententia legibus non scripta est, earn recipere non debemus, quamvis
plerisque libris, qui a jurisconsultis summae auctoritatis 1 1 2 ) scripti sunt, defendatur,
nisi interpretatio usualis tractu temporis facta est. Licet autein mihi contraria sen
tentia per omnia tempora a Juliano usque ad novissimos scriptores (vid. § 11) in-
veniatur, et ipse Pufendorfius 1. c. usu fori earn receptam esse demonstret, non credo
tarnen, eam convaluisse vigore interpretationis usualis, quum dissentientes quoque,
Huberus, Hartmannus et Hertius inveniantur, et ultimae aetatis jurisconsultus Muehlen-
bruchius 1. c. sententiam suam, aliis adversariis Hubero et Hertio productis, defen-
dat et verba ipsa novellae perscrutefur, ut Justiniani voluntatem reperiat.
Si vero nihilo minus sententia a me dissentientium interpretatio usualis facta
sit, judices sententiam meain in rebus dubiis disceptandis sequi non debent, sed
jurisconsult! soli in legibus explicandis, si omnino mihi contingat, ut sententia mea
his vera esse videatur.
111 ) cf. not. 104.
M2 ) Neque Julianus epit. nov. (vid. § 11) propter vetustatem sententiam verain facere potest
irritam. Interpres enirn est ille, ut omnes alii jurisconsulti, et Justiniani verba etiam hoc et aliis locis
cf. Franclce, Beiträge p. 150, et Recht der Notherben p. 208 seqq.
secundum opinioneni mearn perperam interprctatus est.