Full text: (Band VI.)

32 
forma inventarii et ideo de retinenda Quarta agitur; neque vero adeo eminet, ut im- 
peratorem praefatione capitis 2 ejus mentionem facere necesse fuerit. 
2) in paragrapho 2 cap. 2 causas non retinendae Quartae Falcidiae. In 
prima parte hujus paragraphi 2 invenitur causa, quae legibus ipsis praescripta 
ipso jure valet: Si heres non fecerit inventarium secundum novam formam paragraphi 
1 cap. 2 (et constitutionis 22 cit.), non retinebit Falcidiam. 
„Si vero non fecerit inventarium secundum hanc figuram, sicut praediximus, 
non retinebit Falcidiam.“ 
Quibus praemissis imperator satis apparatus novae causae, quae in secunda parte 
hujus paragraphi 2 invenitur, in testatoris voluntate positae attulit. Si testator 
vetuerit, heres beneficio legis Facidiae non utetur. 
„Si vero expressim designaverit — a nobis invcntam in talibus viam.“ 
Medio loco hujus paragraphi 2 verbis: 
,,sed complebit legatarios et fideicornmissarios, licet purae substantiae mo- 
lientis transcendat mensuram legatorum datio“ 
legata inventario neglecto 74a ) e propriis praestanda scripta esse, dissentientes con- 
tendunt. Qua sententia recepta, nos fugere non potest, quam confusam structuram 
paragraphi 2 imperator instruxerit, si hoc ordine scripsisset: 
Priino loco in lege sola positam causam non retinendae Falcidiae, 
secundo legata e propriis praestanda, 
tertio non retinendam Quartam e causa testatoris voluntatis. 
Neque nos praeterire potest, quam. valde a secundo ad tertium praecipitaverit, quam 
inepto apparatu tertia sanctio introducta sit, quam apto vero, si secunda sanctio non 
inventa sit!! Quam secundam sanctionein deficere verborum compositione quoque 
hujus paragraphi 2 comprobatur. Nam verba: 
„Si vero expressim designaverit, non veile heredem retinere Fal 
cidiam“ 
ad non retinendam Falcidiam so lam, testatore non expressim designante, spectare 
mihi videntur. Quod verbo „vero“ manifestum est, quum e causa testatoris volun 
tatis non retinenda Quarta non apte legatis e propriis inventario neglecto praestandis 
opponi possit, sed aptissimo modo non retinenda Quarta e causa testatoris vo 
luntatis non retinendae Quartae e causa legis ipsius dispositionis (inven 
tarii non confecti) 75 ). 
74 11 ) Verbis „inventario neglecto“ comprehendo semper in hac dissertatione inventarium 
omnino non et non rite confectum. 
7S ) lis, qui dicant, Justinianum saepe omnia in legibus suis confuse composuisse, oppono, nos 
legurn conditorem secundum continuationem sericinquc reruin, ut alia ex alia nexa et omnes inter sc 
aptae colligataeque videantur, scribere conjecture debere, nisi verba manifesta obstent, quod in pa 
ragrapho 2. cap. 2. nov. 1 non est. vid. § 14.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.