22
a legatariis contra heredes agerentur, inventarium Justiniano instrumentum esse vide-
batur, quo statim inagnitudo liereditatis probaretur. Quam rationem Justinianum
secutum esse e regulis apparet, quas subtiliter de forma et figura inventarii constituit;
sed has enumerare non hujus dissertationis est. 55 ) Adeo legatarii ut orhnes, quorum
interest, heredem, ut, se verum inventarium fecisse, jusjurandum juret, cogere pos
aunt, 66 ) et heres, quod surripuit vel celavit vel amovit, duplum restituere debet. 57 )
— Praeterea heres inventario non confecto beneficio legis Falcidiae non utitur.- >8 )
Itaque inventario neglecto beneficium Quartae Falcidiae, regula juris, deest, et
poenae quidem causa, atque eadem 69 ) conditione creditoribus antiqua juris regula
adest et heredis quidem etiam poenae causa. Neque occultum est, quanto modo
heres iis imminentibus poenis ad inventarium conficiendum cpmmoveatur. Denique
Justinianus, heredem, qui spatium deliberandi habeat, inventarium lacere
debere, sed non beneficium 59 “) inventarii, quod ad creditores pertineat, habere
jussit; quo non confecto, si heres hereditatem post deliberationem recusavit, creditori
bus et succedentibus heredibus amplitudinem rerum hereditariarum sacfamento mani-
festare licet, 59 ’’) si vero post deliberationem adiit, beneficio legis Falcidiae non
utitur. 60 )
Quibus omnibus comprehensis, dubitare non possumus, quin legum sanctor
efficere velit, ut quisque heredum, in quibus cun que eonditionibus versetur, in
ventarium faciat. Itaque natura inventarii non occulta esse potest, et diciinus sine
ulla dubitatione: Semper inventario natura instrument! probationis competit, quod
ad salutem publicam, ad regulas probationis in rebus- litigiosis spectet, neque interest,
quibus eonditionibus conficiatur. Qua natura non caret, si ad creditores spectamus,
ita tarnen, ut hac conditione natura inventarii, quae juris privati 60 *) est, primo loco
praevaleat; quod autem ad legatarios pertinet, non haec sed ilia sola invenitur. 60 ”)
I. : - ■ . • 1 ( )). < f {[ I Oil j.t 21 , l': ; ' ; * • ► '■)' 1 H 1H I) f» i 5 ]
»*) c. 22 cit. § 2 et § 8, et nov. 1. cap. 2 § 1. vid. Muehlenbruch in Gluecki Comm. XLI.
p. 855 seqq.
® s ) c. 22 cit. § 10.
S7 ) c. 22 cit. § 10.
s8 ) c. 22 cit. § 4 et § 14. — nov. 1 cap. 2 § 2.
ft9 ) i. e. inventario non confecto.
* 9 q vid. not. 40.
69 ’>) c. 22 cit. § 14 in f., vid. Muehlenbruch in Gluecki Comm. XLI. p. 8h4, 1, b.
#<>) c. 22 cit. § 14, vid.,Muehlenbruch in Gluecki Comm. XLI. p. 884, 1, a.
90 “) vid. § 8 in f.
so iq vi^ no t. 54,