20
legem 1 § 17 in f. D. Ad SCtum Trebellianum 36, 1 : — — — neminem
enim oportere plus legati nomine praestare, quam ad eum ex hereditate
pervenit, quamvis Falcidia cesset, ut Rescripto Divi Pii continetur.
Idemque secundum constitutionem 22 cit. et sanctiones totius codieis valet. Neque in
ulla parte hujus constitutionis imperator edicit, ut inventarium ad legata usque ad
facultates hereditatis praestanda conticiatur ita, ut, qui inventarium non fecerit, sive
spatium deliberandi positum sit sive non 49 b ), hereditate acquisita legata a testatore
ampliore modo constituta e propriis complere debeat. Narri in constitutione 22 cit.,
ubicunque inventarii aut confecti aut non confecti mentionem facit Justinianus, cre-
ditores semper legatariis oppositi scripti sunt. Verbum autem „creditores“ eos solos
significat, (|ui defuncto jam vivo crediderunt. 50 ) Si vero imperator in § 14 c. 22
cit. dicit, heredem, qui secundum legis dispositiones inventarium non confecerit, here
ditate adita „in solidum secundum antiqua jura omnibus c r e d i t o r i b u s, “ et alio loco
hujus § 14, „omnibus in solidum debitis hereditariis“ teneri, omnes credito
res, exceptis legatariis, omnia debita hereditaria, exceptis legatis, com-
plectitur. 50 a ) Quod mihi ex eo apparere videtur, quod Justinianus semper ad verbum
„creditores“ verba ipsa „legatarios et fideicommissarios“ apponit,
§ 10 i'. 22 cit.: Licentia danda (sc. seu) creditoribus seu legatariis vel fidei-
♦
commissariis — — — — — —.
§ 11 c. 22 cit.: — — — nulla erit licentia neque creditoribus, neque
legatariis vel fideicommissariis eos inquietare — — —.
§ 14 c. 22 cit.: — — — non solum creditoribus in solidum teneatur,
sed etiam legis Falcidiae beneficio (sc. contra legatarios) minime utatur —.
et dicit, „in solidum secundum antiqua jura omnibus creditoribus“ teneri; secundum
jus antiquum enim nominibus solis in solidum, legatis autem in tanturn solum,
quantum in hereditate inventum est, tenebatur. 51 ) Et sine ulla dubitatione dicere
possumus, verbis „omnibus debitis hereditariis,“ si „omnes creditores“ omnes exceptis
legatariis significant, omnia debita exceptis legatis contineri, quum manifestum sit,
imperatorem et scribentem „omnibus creditoribus in solidum teneri“ et „omnibus de
bitis hereditariis in solidum teneri“ semper idem constituere veile. Sed quamvis
4 9 b ) cf. not. HO 11 in § 11.
5< ’) vid. § 14.
60 ") Aliis locis hujus constitutionis 22 cit. utitur Justinianus iisdein et »similibus verbis veluti
in § 12 c. 22 cit. „debitis hereditariis in solidum teneantur“ et in § 14 c. 22 cit. „omnibus in solidum
hereditariis oneribus teneantur,“ de quibus idem nobis dicendurn est. Et meeum de significatione
verborutn „omnium creditorum“ et „omnium debitoruni (vel „onerum“) hereditariorum“ consentiunt
Muehlenbruch in Gluecki Comm. XLI. p. 388 seq. et v. Buchholtz in Giess. Zeitschrift X. p. 430
et p. 431 not. 1. ■ ■ ,
'■> 1 ) vid. § 3 et § 4.