19
b. NATURA BENEFICII INVENTARH AD CREDITORES SPECTANS.
Quod ad haue naturam pertinet, liistoriam jam a nobis explicatam inveiitarii
in memoriam revoco. In qua gradus, quibus proficiscentes a jure antiquo ad bene-
ficium inventarii ascendimus, fuerunt hi: Primis temporibus spatia deliberandi sola;
haec non satis auxilii praebebant; postea restitutio in integrum, quod jus singulare x
legurn conditor coercere debet; postremo beneficium inventarii. Praeterea e historia
elucet, inventarium aequitatis causa institutum esse, nam temporibus ante hoc heres
creditoribus e propriis satisfacere debebat. Heres beneticiarius autem in tantum so
lum, (juantum in hereditate invenitur, creditorum debitor est. 45 ) Itaque, inventario
eonfecto, neque spatio deliberandi posito, hereditas adita 46 ) fit quasi 47 ) nondum
adita, ficta persona defuncti, quae hereditatis aditione apud heredem est, quasi ab eo
proficiscitur; itaque, quae heres defuncto debet et credidit, apud heredem beneficiarium
cdnfusione non exstinguuntur, 48 ) sed hic, qui de hereditate genus coneursus aperit, 49 )
manet eodem modo, quo alii, debitor et creditor defuncti. Tantus vigor est inven
tario, tanto rnajus jure stricto inventarium es£ü Effectus sane praevalentes habet, qui
regulas juris privati ipsas affiigentes inventarium faciant institutum juris privati
i. e. beneficium legis. Qua ex causa haue indolem inventarii, quae ad creditores
spectat, puram privatam (i. e. puram privati juris) appello. — Si vero heres, qui here-
ditatem, spatio deliberandi non posito, 49 a ) adiit, inventarium non conficit, nunc anti-
qua regula juris, quae ad creditores pertinet, valet: E propriis, si facilitates hereditatis
non sufficiunt, creditoribus solvit, quae regula nunc i. e. post promulgatam consti-
tutionem 22 eit. natura poenae affecta est. Sed longo dispar est altera inventarii
natura.
§ 9.
C. NATURA BENEFICII INVENTARII AD LEGATARIOS SPECTANS.
Temporibus ante constitutionem 22 cit., quibus beneficium inventarii non in
venitur, legatis heres in tantum solum, quantum in hereditate deducto aere alieno
inventum est, tenebatur neque ultra, licet ex aliqua causa evenerit, ut Quarta Ealcidia
non deduceretur. Quod est jus pandcctarum, vid. § 3, et
45 ) c. 22 cit. §^4.
4ß ) cf. not. 41.
47 ) Nam re vera hereditas manet acquisita per omnia tempora, neque ullo modo omitti potest,
vid. Muehlenbruch in Gluecki Connn. XLI p. 3fi5 not 1)1.
4S j c. 22 cit. § D.
49 ) c. 22 cit. § 4—H, vid Muehlenbruch in Gluecki Comm. XL1 p. 3)57 sepp,
49 a ) cf. not. 401— not 43.
3*