Full text: (Band VI.)

17 
pronunciat, se omnes tres constitutiones 39 ) in unara redigere veile ita, ut inilitum 
beneficiuin sine ullo damno hereditatis acquirendae omnibus civibus praebeat, et spatii 
deliberandi auxiliurn supervacuum sit. 
Constitututionis 22 cit. initium sequuntur dispositiones legis in § 1—14: In 
§ 1 — § 12 (incl.) beneficiuin inventarii constituitur, in § 13 et § 14 de mutandis 
spatiis deliberandi et eorum conditione, quae ad beneficiuin inventarii spectat, scribitur. 
In § 15 hujus constitutionis dicit imperator: hac lege omnes priores constitu 
tiones de eadem re sublatas esse, 
c. 22 cit. § 15: Notissimum autem est, ex hac constitutione, quae omnes 
casus continet, nostris constitutionibus jam pro eisdem capitulis promulgatis 
esse derogatum, quaruin altera et Gordianae constitutionis sensus continebatur. 
cf. init. c. 22 cit.: — — — Ex omnibus itaque istis unam legem colligere 
nobis apparuit esse humanum, 
et nunc paganos quoque hereditatem damnosam sine periculo e propriis solvendi 
adire posse, si praescripto tempore secundum legitimam formam inventarium confidant, 
milites tarnen inventario neglecto modo usque ad facilitates hereditatis creditoribus 
esse obligatos. 
c. 22 cit. § 15 verb.: Quum enim ampliore tractatu habito melior exitüs 
inventus est, et tribus constitutionibus in unuin congregatis, unus apparet et 
in milites et in alios omnes juris probabilis articulus; quapropter ex anterio- 
ribus inquietari nostro subjectos imperio non patimur, scilicet ut milites, etsi 
. propter simplioitatem praesentis legis subtilitatem non observaverint, in tantum 
tarnen teneantur, quantum in hereditate invenerint. 
E quibus omnibus mihi satis apparere videtur, in qua conditione Justinianus benefi- 
cium inventarii ad spatia deliberandi ponere voluerit: In ea neinpe, ut haec beneficio 
inventarii supervacua reddita, quamquain legibus non sublata, sint, quum inventarium 
conficiens heres, qui spatium deliberandi non habet, creditoribus in tantum solum, 
quantum in hereditate invenerit, teneatur. Quod imperator his ipsis verbis dicit: 
c. 22 cit. init. verb.: Ita enim nec satis necessarium deliberationis 
erit auxiliurn, nisi hominibus formidolosis, qui et ea timent, quae nulla digna 
sunt suspicione. 
c. 22 cit. § 13 verb.: — Sed quia quidam vel vana formidine vel 
callida machinatione pro deliberando nobis supplicandum necessarium esse 
existimant, quatenus eis liceat annale tempus tergiversari, et hereditatem 
inspicere, et alias contra earn machinationes excogitare, et eandem delibe- 
rationem flebilibus assertionibus repetita prece saepius accipere; ne quis non 
% 
/ 
39 ) Quae omnes perditae sunt, neque ad nos pervcnerunt, vid. Muehlenbruch in Glueeki Com. 
XLI. p. 311, et v. Vanijerow in Archiv für civ. Praxis XXII. p. 199. 
3
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.