Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

26 
Ex re autem possessoris adquiritur quum aliquae pars bonorum ejus alii datum 
est ob causam praeteritam, praesentem, vel futuram, id est, qaum res bonis posses- ' 
soris detracta accipientis facta sit, qui aut prius jam dedit vel fecit vel praestitit aut 
obligatur, ut in praesenti vel in futurum aliud quoddam restituat. Verum non 
alienatione solum alicujus rei possessori comparatur, sed etiam quoties usu vel fructu 
ejus adquiritur, res ejus redduntur. Tune modo ex re possessoris adquisita res dicitur, 
quum ex causa onerosa comparatur; itaque causae liberales iis verbis non compre- 
henduntur, donationes, inter vivos et mortis causa, donationes sub modo, quia modi 
vis non ea est, ut data ob rem videatur res, legata etc. 46 ) Nil vero valet, quo titulo 
adquiratur ex re possessoris; id solum inspiciendum est, an ex re ejus aliquid in 
bona aliena versum sit, quemadmodurn etiam in obligationibus, quae in rem versione 
constituuntur, id modo spectandum, an res ad aliurn venerit. ' 
Duas istas causas interdum quodammodo confluere nec in omnibus posse 
distingui quisque non ignorabit. Quando simul utraqua concurrit, quae potior sit 
facile derivatur e natura rerum. Quum enim operae pars bonorum appellentur, 47 ) 
adquisitionem ex re possessoris praestantiorem esse patet. 
Ex his duabus causis omnia adquiruntur possessori tarn possessio quam domi 
nium et obligationes atque omnibus modis ut nihil intersit, ab una parte an ab utra- 
que negotia fiant. Nec stipulatio quidern excipitur, licet per liberos stipulatio non 
adquiratur. Utilis autem sola ea stipulatio servientis, quam aut in suurn aut in pos 
sessoris nomen concipi fecit. Quidquid aliis prornitti jussit ex re possessoris vel ex 
operis suis, stipulatione non valida, adquiritur possessori. 47 ) Qua in re njl facit, 
quomodo formalis causa stipulationis cum reali, — ex re possessoris vel ex operis 
servientis — sit conjuncta; id tanturn inspiciendum est, an stipulatio adquisita dicatur 
alio quodam dato numeratove. 
Stipulationis causa cum alia obligationis causa vel ita conjuncta est, ut stipu 
latio priori obligationi accedat tanquam augmentum novumque vinculum, — plane si 
praecedat numeratio, sequatur stipulatio, non est dicendum, recessum a naturali obli- 
gatione — vel ita, ut stipulatione novatio fiat alterius obligationis. 
Etiamsi quaevis obligatio sufficiat, ut stipulatio adjiciatur vel novetur, 48 ) atque . 
nostro casu naturalis obligatio praecesserit — is qui a Sticho pecunias traditas accepit, 
ad restituendum tenetur, quia accepit — tarnen contendere licet, ut stipulatio aut 
cautionis aut novationis causa facta sit. Num mutui obligatio nulla est; ex quo fit, 
ut nec novari nec cautio addi queat. Sin vero naturalis obligationis augmentum 
existimare velis Stipulationem, tibi obstat, quod non hac mente Stichus et debitor 
46 ) 1. 4!) D 41, 1: Si autem extraneus ei (servo fructuario) donet, indistincte soli proprietary , 
adquiritur. Eadem dicimus in homine libero, qui bona'fide mihi servit. 
4r ) 1. 2d § d D 41, 1. 
48 ) 1. 1 § 2, 1. 2 I.) de novat.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.