Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

Dr. Ludovi cus< Matthiessen privatim 1) mechanices analyticae partem dy- 
namicam et hydrostaticam bis per hebdomadem leget; 2) tbeoriae probabilitatis ma- 
thematicae principia tradendo analysin algebraicam docere perget; 3) geographiam 
mathematicam semel per hebd. gratis tractabit; 4) praeterea cupientibus scholas raa- 
thematicas privatissime habendas offert. 
Dr. E. Alberti publice de Platonis vita et disciplina disseret binis diebus 
(Lunae et Jovis); privatim philosophiam antiquam usque ad Aristotelem tradet binis 
diebus (Mercurii et Veneris). 
Dr. H. Oesterley privatim, liturgices rationem musicam docebit sing. dieb. 
Merc. h. V.; publice cantandi artis systema explicabit sing. dieb. Merc. h. VI. Prae 
terea ad societatem, quae allgemeiner Gesangverein vocatur, invitat. 
Dr. K. Groth 1) publice de Göthe ejusque aetate semel per hebd. leget; 2) 
privatim syntaxin linguae germanicae tradet. . 
LECTORES LINGUARUM ET ARTIUM MAGISTRl. 
S. Lubbren, lector linguae anglicae, publice diebus Lun. et Jov. hora IX X 
Byronis poema Childe Harold leget. Privatissimas scholas anglicas quotidie offert 
habendas. 
A. F. A. Manier, lector linguae franco - gallicae, lectiones suas postea 
indicabit. 
P. Guil. de Balle, publicus equitandi magister, practicas in arte equos 
subigendi exercitationes moderabitur atque per has scholas practicas simul theoreticas 
de externa forma equorum judicanda habebit. 
Th. Rehbenitz, artis delineandi magister publicus, eoruin, qui opera ejus 
uti velint, in delineandi et pingendi arte exercitationes moderabitur. 
M. Maack ariria tractandi et gymnastices exercitationes instituet. 
(L. S.)
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.