(ff'
VIII
ubi conjunctim leguntur ogoitotBelg et ogovjSeig. Brevior forma 6gtjStis apud Alexan-
drinos poetas primos, si quidem lexicis fides habenda est, et solos legitur, eaque
duplicem usum habet. Apollonius enim II, 917 ogföeug «v^«f eosdem quos Aristo
teles dixit, aeque moratos, III, 118 vero kovqovs cgySectg pueros notos et familiäres, et
Nicander paulo audacius idem vocabulum etiam ad rem, moribus proprie quidem non
praeditam transtulit, cum Theriac. 415 ogri&ea, M[W]v diceret. Quae signification^ mu-
tatio comparari potest cum opoTfu&rig et ogonctBeioi apud posteriores et o-vgirctSyg, TtoiSeict nominum apud antiquiores scriptores usu. Nam cum nihil magis quam morum
et affectus similitudo familiaritatis indicium sit et cum poetae maxime etiam rerum
naturam humanorum affectuum quodammodo participem sibi fingant, ex primaria illa
notione in utrumque eum de quo diximus facile transitus fieri potuit, ut apud nos
vocabula Sympathie, sympathisch latissimum usum habent. Id certe constat significa
tion^ discrimen non in og- et ogo- formarum diversitate positum esse; consuetudo
enim non tantum ogr\§eia, sed etiam SgoriBsm (Philostr. Vit. Apollon. II, p. 61) vocatur.
Apparet igitur totum illud, de quo Hoffmannus p. 16 disputat, inter ogo- et og-
discrimen omnino nihili esse. Istud enim quod invenit, sanscritoque sam respondere
dixit, 6g nec exstat in lingua graeca nec, cum nullum in ea quod in ju exeat voca
bulum inveniatur exstare potuit. Immo res ita se habere videtur, ut tribus formis
sanscritis inter se cognatis tres graecae respondeant, brevissimae sa Graecorum «-
(oL-Sopo-g) sive «- (a-xoi-n-?), paulo pleniori sam o- (p-%rcirco^), adjectivo sama Graecorum
«ja« et ogo-, nullum autem horurn vel cum |uv, o-uv, vel cum Germanorum ha, ga, ge,
vel cum Romanorum cum, con quidquam commune habeat. Quare cum mihi quidem
constare videatur, nullum inter 6go- et 6 g- discrimen intercedere, ipse autem Hoff
mannus concedat ex ogo- et oi^oo id quod velit effici non posse, ad finem disputationis
venissem, nisi in ingenti quae ille profert incredibilium multitudine unum inveniretur,
quod nollem silentio praeterire. Nam Sengebuschius et Hoffmannus, quantumvis in
reliquis inter se discrepent in hoc consentiunt, quod "Ojurjgog et Qcigvyg inter se cognata
esse opinantur. De quo in Hoffmanno non miratus sum, qui quidem etiam alia di-
versissima inter se congruere dicat et p. 52 utrumque nomen non modo cum Segig,
sed etiam cum Irigog et fogäco, cum Bagßog et — in quo neminem assentientem ha-
bebit — cum sanscrito dhviä, flandi verbo, conjungat. Quamquam non video, quo-
modo haec sententia cum iis concinat, quae antea de spiritu aspero ex sibilanti orto
bene disseruit. Sod Senffebuschio miror ca de re null am abortam esse dubitationem,

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.