BBKaäfiä
• f
iraRl
VI
artisque communione continerentur, quidni etiam poetarum fuerint ? cum praesertim
Homeridas, qui Chii fuerunt, ejusmodi gentem fuisse constet. Ceterum cum de gentis
sodalitio a poetis inito loquerer, me non naturalem gentem intellexisse, neque omnino
id voluisse quod quamquam ineptum esset tarnen ille me dicentem fecit (p. 3), ,dass
ein Fachgenossenverein sich hinterher als verwandtschaftliche Kaste constituirt habe/
vix est quod moneam. In eo vero recte quae scripsi interpretatus est Hoffmannus,
quod dicit, secundum meam sententiam qpn Homerum sed Homeros sive poetas inter
se conjunctos, deinde Homeridas sive poetas gentis sodalitio connexos carmina Ho-
•9
merica in earn quam nunc habeant formarn redegisse. Quae sententia quamquam ipsi
tarn absurda visa est, ut me quoque cam prorsus repudiaturum putet, tarnen similis
fere est viri ,nostrum melioris utroque“ Augusti Boeckhii, proposita primum in eo, quod
in tota ilia disputatione secutus sum prooemio a. 1834 aestivo, in quo haec dicit vir
celeberrimus (p. 9) ,Quomodo componi a variis auctoribus successu temporum rhapso-
diae potuerint, quae post prima initia directae jam ad idem consilium et quam vocant
unitatem carminis sint, missis eorum declamationibus, qui populi universi opus Homerum
esse jactant, tum potissimum intelligetur, ubi gentis civilis Homeridarum propriam ac
peculiarem Homericam poesin fuisse veteribus ipsis si non testibus certe ducibus con-
cedetur.“ Quare tantum abest, ut Hoffmanno duce ea quae de Homeridarum gente
tradita sunt solvenda atque rejicienda esse censeam, ut nos in bis quaestionibus dif-
licillimis nulla re magis adjuvari existimem. Quod autem poetas illos ,aptos et inter
se conjunctos“ vocatos esse conjeci id propterea me non inepte conjeeisse arbitror,
quod haec ipsa conjuncta et communis heroici carminis tractatio quam maxime mihi
videtur propria fuisse poetarum illorum quibus primum opr}%oi y post o[iY\qßou nomen ih-
ditum esse suspicatus sum.
Neque tarnen historicis tantum sed etiam grammaticis argumentis Hoffmannus
me refutare conatus est. Ea autem ejusmodi sunt, ut non multos ei adstipulaturos
esse putaverim. Ubi enim in vocabulorum origines graeeique sermonis leges inquirit
inter antiquissima et recentissima vocabula tarn parum distinguit, ut quae apud Non-
num quaeque apud Homerum inveniantur eodem loco habere videatur, ac ne ibi qui-
dem ubi de vocabulorum accentibus agit, ullum discrimen faciat inter ea, quorum
origo in aperto est ut orgfle'nj'yo?, 6/u.o(poovog } cpyyoqog, et ea, quae et ipsis*Graecis obscura
fuerunt et nos vix unde orta sint conjectura assequimur ut xa^ßava?, öfiiKof, dyyeXog.
Et significationem vocabulorum adeo negligit, ut vestimenti vocabulum xcc%amA\ov
mm

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.