Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1856. (Band III.)

quae ex parte condensata sunt, ex parte parietibus adhaererent. Vesica fellea et ductus 
fellei magni in statu integro sunt. Lien consistentiae et magnitudinis ordinariae. Vasa 
ejus, pancreas atquc glandulae meseraicae in statu normali offeruntur. 
Ren sinister sanus. In dextri renis substantia corticali dua pseudoplasmata x ) 
magnitudine nucis avellanae, quorum alterum jam detritum est, alterum, incisum, can- 
crum melanoticum exhibet. Partes, quae urinae secretioni praeerant, normales videntur 
esse. 
Vena renalis sinistra thrombo denso impleta est, funi solido simili, in parte 
interiore albicante et grumoso. Thrombus, qui venam emulgentem dextram occupat 
fere eandem praebet indolem. 
Visceribus remotis vena cava uti funis solidus, densus, crassus, farcimini simi- 
lis in columna vertebrali olferebatur. Ejus diameter octodecim vigintive lineas habet. 
Venae iliacae communes, femorales, saphenae, quae etiam obstructae, eodem modo 
dilatatae sunt. Materia, venam cavam replens, parietibus firrne adhaeret, ita ut tunica 
intima una cum partibus coaguli exterioribus remotis, abscindatur. Quaque ex parte 
uti coagula vetera se habet, venas prorsus implet, grumosa, dura, sicca, in superficie 
scalpello secata, aspera, languida est, coloris albido — flavescentis, striis obscurioribus 
mixta. In venis iliacis communibus, femoralibus, saphenis coagula ex parte tenaciora et 
elasticiora (fibrinum brevi ante eliminatum) adsunt. Venarum membranae, inprimis 
venae cavae, simul multo crassiores sunt, quam in statu normali, facies interna autem 
in partibus, ubi thrombus firmiter non adhaeret, levis est. 
Exploratio microscopica dnbium removet, quin tumores renales vcre carcino 
mata sint, quippe qui ex cellulis, maxima ex parte principium coloris obscuri conti- 
nentibus, magnitudinis variae constant. In venae cavae et portarum coagulis cellulae 
carcinomatosae non repertae sunt, uti in casibus a Velpeau, Cruveilhier, LangenbecJcio, 
Virchowio, Bambergero observatis, materia molecularis tantum nonnullis nucleis cellu- 
lisque vietis intermixtis. 
Haec summa necroscopiae! Diagnosis pathologica - anatomica igitur, quae eX 
ea oritur, si a carcinomate renali proficiscimur, paucis verbis haecce est: carcinoma 
renis dextri, thrombosis venae renalis dextrac, thrombosis venarum extremitatis infe- 
rioris sinistrae, hujus membri oedema, thrombosis venarum extremitatis inferioris dex- 
trae, quam oedema secutum est, thrombosis venae cavae inferioris et plurimarum cete- 
rarum venarum in ejus truncum cönfluentium, praeter venam hepaticam (venae 
spermaticae, suprarenales, lumbares transversae, phrenicae non inquisitae sunt), pyl e ' 
phlebitis adhaesiva, hydrops ascites, humorrhagiae ventriculi, hydrops pericardii, hy* 
drothorax, oedema pulmonum. 
Superfiuum est demonstrare, coagula, in vasis majoribus reperta jam in vita» 
neque post mortem demum orta esse. Cujus rei argumentum grave praeterea p er ' 
‘) Casus maxime similis apud Raycr (Traits des maladies de reins. Paris 1837. pi. 45, fig. 2) dcpictus est.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.