14
nit Oedema paullatim tegumenta ventris occupavit, et medio demum mense Augusti
hydrops ascites quoque observatus est.
De dolore aegrotns postea non querebatur. Doloribus illis in fegione inguinali
et crure, quos modo commemoravi, exceptis, nullae aegroti querelae annotandae sunt,
quae ad diagnosin statuendam conferrent. Digestio rarissime perturbata erat. Con-
coctionis tantum tempore pressionem et oppletionem in regione epigastrica se sentire
aegrotus querebatur. Excrementa feile ad normam colorata erant. Vigesima qnarta
hora ante obitum cibum libenter sumpsit. Quamquam plus semel solo laste vesecbatur,
functio organorum digestionis nunquam eo perturbata est. In morbi postremis diebus
demum lingua leviter obtecta erat.
Urina per totum morbum commutationes nullas peculiares ostendit. Albumen
atque fibrini coagula nunquam in ea observata sunt. Ureae plus quam fieri solet
inesse videbatur. Acido nitroso-nitrico addito Cholepyrini vestigia inveniebantur.
Color viri natura subflavus decurrente morbo interdum adauctus, interdum im-
minutus erat. Octo dies ante mortem zous flava, palmse latitudine, ventrein circum-
dedit. Sclerotica semper normaliter alba erat.
Febris et levior quidem in prioribus tantum morbi diebus, dum affectio intesti
nalis Cum vexabat, aderat. Pulsus postea parvus, intermittens rarus erat, namque
sexagies vel sexagies quinquies per sexagesimam repetitus, vespere aliquoties frequen-
tior factus est. Somnus semper optimus fuit.
Hydrops ascites ad gradum suinmum sensim crevit, et die 4. m. Septbr. aegrotus
mortem obiit, symptomatibus compressorurn, collecto in sacco pleurae et in ipsis pulmoni-
bus sero, pulmonum. Sensorium per vitae duodecim horas postremas demum turbatum erat.
Quod ad diagnosin attinet, mihi primum dicendum est, afFectionem nec cordis
nec pulmonum (vitae horis postremis exceptis) unquam observatum esse. Jecoris explo-
ratione physica antequam cruris sinistri oedema exstitit facta in lobi sinistri regione
intumescentiam inedicus detegit, unde cirrhosm oriri arbitrabatur. Lien autem nun
quam amplificatus erat et postquam artuuin inferiorum oedoma apparuit et hydrope
ascites post nonnulas demum hebdomades, cirrhosin hepatis causam morbi esse non
porro probari potuit, etiamsi intumescentia postea evanuit et regione venae portarum
pressa vehementior dolor oriebatur. Impedimentum sanguinis flux us in venis, throm
bosis venarum extremitatum inferiorum, sine ullo dubio aderat, ubi autem impedi
mentum primum, quaerendum erat. Qua de causa, quum omnia signa pathognomic»
abessent, medici illustr. ad consilium acciti accuratiorem explicationem offerre neque-
bant. Aliquem tumorem in ventre compressione vasorum sanguinis fluxum impedire,
verisimilius erat: at exploratio, neque externa nec per reotum instituta, talem tumoreifl
indagare potuit, neque ullis doloribus aegrotus vexabatur, qui tale malem indicarent.
Itaque acquiescendum erat in diagnosi venarum extremitatum inferiorum obstructa-
rum. At, etiamsi in explicando liydrope aliquantum progressi sumus, multum tarnen adhuc

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.