VI
gorum arti parum fidei habeant. Cellam enirri oleariam, vinariam, penariam Italiae
agricolae non minus refertam sibi cupiebant, quam Hesiodi aequales xxkiyv, nec aliam
ob causam Capua cella atque horreum Campani agri dicta est, nisi quod ibi conde-
bantur quae fertilissima regio protulerat. In cellis praeterea servi habitabant, ut apud
comicos invenimus qui cv xctkico vel »v xxkiSlea degerent. Avium plerarumque quidem
quae clausae tenebantur non cellae, sed caveae fuerunt, anserum vero et columbarum
cellae, quarum quae in tegulis columbis exstruebantur possunt cum nidulo illo com-
parari quo in arbore posito Theocritus se una cum amasio inclusum cupit. Denique
ut apud Graecos xxkixi fcvktvd nvci 'lttysyovTa. äyaky.xTX elftcokw et xxkidltg deorum
fuerunt, ita apud Romanos cellae. Quae cum ita sint, a vero nos non aberrare puto,
si utrumque vocabulum ab una eademque stirpe formatum et a simplicis aediculae,
frugibus condendis exstructae, notione ad reliquum usum translatum statuimus. Ea
autem vocabuli graeci vis valet si non in omnibus — narn de postremo dubitari
potest — in quattuor tarnen prioribus locis Hesiodeis. Nam quae versu 372 nobis
describitur mulier corrupta ac fraudulenta, earn ut caveat admonetur agricola non
quod totam domurn pervestiget, sed quod cellam; erit autem, ni fallor, similis ejus,
quae est in Simonidis Amorgini fr. 6, 46
ftrS'tei fJLev ev
7icrdiei h' eix' evydqa.
Nec dubium esse potest, quin Aleus ille Apollonianus, nepotem quominus belli peri-
cula subiret impediturus, arma in clauso aliquo loco abscondiderit. Ceterum apud
rusticos antiquum ilium graeci verbi usum durasse testis est Artemidorus. In utraque
autem lingua etiarn parva aedificia alius generis ob cellaruin illarum similitudinern
idem nomen acceperunt. Nec a simplicium hominum et agrestium ratione alienum
esse videtur, quod etiam diis xaXia'j, jcxkidlxg sive cellas tribuebant. Una igitur in
graecis masculinae formae significatio restat, quae quomodo cum reliquo usu conjungi
possit non video. xaXic? enirn numella dicta est vel to £vkov w fSfovro ot
(Schob Arist. Plut. 476, Hesych«). Sed cum eadem res xhotog vocetur, baud scio an
utrumque vocabulum ab alia stirpe propagatum sit.
Itaque cum de usu satis dictum esse videatur, restat ut horum vocabulorum
formam explicemus. Nam si quis stutuerit xctXidv et cellam prorsus idem verburn
esse, ei non poterimus assentiri. «XXof enim et alius, akko/juxt et salio inter se com-
paratis intelligitur Graecos saepius geminatam k litteram posuisse ubi Romani li
syllabam, contrariae vero vicissitudinis exemplum inveniri non puto. Quare et nxkioi

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.