Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1855 (Band II.)

. 
10 
peritonaei capillaria passim sanguine injecta; intestina exsudatis fibrinosis parvis ob- 
tecta; flexura coli sigmoidea valde extenta et meconio impleta, in ima pelvi exitum 
coecum habuit. Reliqua organa nil abnorme babuerunt. 
Therapiam oesophagi imperforati magis dubiam esse, quam in inultis aliis 
vitiis congenitis, casibus ex descriptis jam apparet. Etenim atresia ani simplici inci- 
sione aut punctione et si eae ob nimium spatium, quo atresia ab orificio ani remota 
sit, fieri non possunt, ano praeternaturali applicato, variis rationibus diu notis, sanari 
potest. Stenoses tractus intestinorum minores Jörgio *) auctore non obstant, quomi- 
nus neonati alantur, quia initio tantum lac aliaque fiuida alendis infantibus inser- 
viunt, dum posthac quidem, simulac alimenta majoris consistentiae necessaria fiunt, 
stenosisis magno fit impedimento. Atresiae contra internae oesophagi per se curae 
medici omnino non favent, quoniam lumen oesophagi nequaquam aperiri potest, ita 
ut medico, Billardio **) auctore, therapeutice nihil agendum sit, nisi ut per clysmata 
lactis aut aliorum fluidorum, quae non difficile digerantur, est ad nutritionem apta 
sint, vita neonatorum quam diutissime servetur. Arteficiosa quoque fistulae ad ven- 
triculum applicatio, quam complures auctores ***) recentioribus temporibus, ad adul- 
tiores, stenosi perfecta laborantes, nutriendos non solum comm end averunt, sed etiam 
adhibuerunt, etiam ad infantes nutriendos multum certe conferret, siquidem ex simili- 
tudine illorum casuum universalis hajus medelae utilitas cönjici posset. Attamen in 
neonatis per gastrotomiam fistulatam conservari quidem infantum vitam sed infelicem 
et miseram reddi apparet. Sin vero medici est vitam aegrotorum quam diutissime 
servare, certe etiam in neonatis atresia interna oesophagi laborantibus gastrotomiam 
lege artis instituendam esse dico, quae, quum in adultis non necessario exitum leta 
lem secum ferat, cur in neonatis plane non sit adhibenda, difficile est intellectu. 
Apparet vero de hac re ex experientia tantum dijudicari posse, quare ut atresia 
oesophagi interna illo modo curetur, quam maxime est optandum. 
'") CI. O. Jörg, Handbuch der Kinderkrankheiten. 
0T ) Billard a. a. O. 
.-«’>) Sed j ||ot, Sur la gastrotomic fistoleuse. — E. Seng er in Kopenhagen, Ein neuer Fall von Gastro- 
tomie, in Canstatt’s Jahrbüchern erzählt. — Bamberger, Krankheiten der Oesophagus in Virchow’s Pathologie und 
Therapie.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.