Full text: (Band II.)

Morbus si diutius tenet caverna non ita raro propria gaudet membrana interna, quae 
aut granulationibus rubris, teneris, aut tela cellulosa colore cinereo componitur. Paries 
anterior abscessus pure propulsus nonnullis in casibus in cavitatem laryngis prominet 
— vomica laryngis —; in aliis contra pariete posteriore provoluto cavum laryngis 
comprimitur vel etiam coarctatur; in aliis denique, ubi pus versus integumenta colli 
externa congeritur, in regione cartilaginis thyreoideae tumor subrotundus, fluctuans in 
conspectum venit. 
Abscessus et in laryngis, et in pbaryngis cavum, et t'oras se aperire potest. 
Una cum pure nunc etiam degenerata cartilaginis fragmenta ejiciuntur. Aegroti autem 
semper fere seu cartilaginis frustulo glottidem obturante, seu oedemate glottidis subito 
exorto suffocati obeunt. Tarnen etiam perichondritidem laryngeam, quae jam abscessum 
necrosinque cartilaginis genuerit, sanari posse, illis casibus demonstrari videtur, in 
quibus aegri postquam frustula cartilaginea una cum pure ore rejecerunt ad sanitatem 
mediocrem restituebantur. Jacturam cartilaginis, quam larynx fecerit, materia ossea 
restitui verisimile videtur. Fragmenta cartilaginea in caverna si retinentur modo cor- 
porum extraneorum perpetuam irritationem quum excitent, et inflammationis et suppu- 
rationis proeessum alunt usque dum aegri misere obeunt. 
In utram cavitatum abscessus pus frequentissime emittat, autores, qui de peri- 
chondritide laryngea agunt, in diversas abeunt sententias. Ex illis casibus, quos 
Albers*) cognovit, pus frequentissime in laryngem, rarius autem in pharyngem, per- 
raro foras se effundere judicat. Dittrich**) contra in observationibus, quas et ipse 
fecerit et ex aliorum scriptis collegerit, perforationem pbaryngis frequentissimam esse 
profert. Mirandum non est, quod pus tarn raro integumenta colli externa perforat, 
quum et sedes perichondritidis profunda, quae, ut supra jam dixi, lamina posteriore 
cartilaginis ericoideae plerumque ex oritur, et fasciae musculiquc colli exitum difficilem 
reddant. — Abscessu ad amplitudinem quandam progresso etiam partes vicinae plus 
minusve afficiuntur. Tela cellulosa laryngi proxima tumescit; musculi ejus, ea, quam 
supra nominavimus ratione, degenerantur; membrana mucosa et submucosa inflamma- 
tione correpta subito saepe et inopinate exsudato seroso replentur; nec non mucosa 
pbaryngis inflamrnatione rubra et tumefacta esse solet. 
Quamquam plurimis in casibus perichondritis laryngea socia tantum aliorum 
morborum et chronicorum et acutorum est, tarnen nonnullae morbi nostri bistoriae 
referuntur, quae banc affectionem etiam idiopatbicam interdum exsistere, aperte de» 
monstrant. Jam Flormann bistoriam nautae enarrat, quam hoc loco breviter referam 
liceat, quum optimum perichondritidis laryngeae idiopatbicae imaginem nobis praebeat. 
Vir nauticus, robustus et valens, triginta circiter annorum, quum per quatuordecim 
dies deglutiendi et respirandi difficultatem minime vero gravem conquereretur, in 
!) ) Graefe’t und Walther’s Journal für Chirurgie und Augenheilkunde. Vol. XXIX, lieft 1. 
Prager Vierteljahrttchrifl. 1850.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.