Full text: (Band II.)

9 
reliqua fundamento carent, tarnen qui in his subsistere neque a litterarum sonis ver- 
borumque fonnis ad significationis et usus varietatem transire vellet, is dimidiam operis 
partem praetermitteret. Ad posteriorum autem temporum copiam non est accessio, 
nisi per ea, quae historico et philologo cum grammatico communia sunt, litterarum 
historia, morum institutorumque, vitae publicae et privatae ratio. 
Vidimus ea de quibus dicimus studia in confiniis quodammodo posita esse duo- 
rum, quae maxime sibi opponi viderentur, generum, historici atque physici. Eadem 
vero ne a philosopbia quidem, communi illa omnis scientiae matre, aliena sunt. Nam 
qui animus hominis qualis sit sibi quaerendum proposuit num negligere potest, qualem 
ipsi homines animum cogitaverint, vel quomodo ad animi notionem omnino pervene- 
rint? Id vero ex linguarum, omni philosophia antiquiorum, studio discimus. Ex 
verborum enim origine et primitiva significatione intellegitur, quid homines de sua 
ipsorum natura non tarn cogitaverint, quam sui sibi non prorsus conscii senserint, 
quomodo ab iis quae sub sensus cadunt designandis paulatim ad notiones a sensu 
remotas transierint eaque verba repererint, quorum multa posteriori aevo, propria vi 
aboleta, notae tantum rerum et quasi compendia significandi facta sunt. Inest igitur 
omnino in verbis popularis quaedam, ut ita dicam, sapientia, quae ad notiones verbis 
designatas recte intellegendas magni momenti est. Logica autem a grammatica num- 
quam prorsus separari potuit; huic disciplinae syntaxis origines respiciendae sunt. 
Tantum enim abest ut, hominum generi ab initio fuerint illae sententias connectendi 
regulae, quas posteriora tempora sequuntur, ut has ex simplicissimis dicendi formis 
ortas hominumque generi paulatim cogitandi simul et dicendi leges inventas esse pro- 
bari possit. Quis autem negaverit ad illas leges cognoscendas multum interesse, quo 
modo ortae et quibus ex initiis deductae sint? 
Haec vero in qua -versamur quaestio non tantum ad ea litterarum studia per- 
tinet, quorum cura academiis tradita est, sed etiam aliquo modo ad rem illam gravis- 
simam, cujus jam antea mentionem injeci. Nam qui negant in gymnasiis nostris anti- 
quarum litterarum principatum servandum esse, cum aliis argumentis vanis atque 
infirmis utuntur, tum hoc, quod pueros a nostri temporis studiis in antiquitatem ab his 
remotissimam ablegari dicant. In quo quidem quantopere fallantur, ea de qua dicimus 
disciplina nobis potest exemplo esse. Quamquam enim novissimis temporibus inventa 
atque exculta est, tarnen facillime cum lingua latina atque graeca in scholis docenda 
conjungitur. Non dico Boppii vel Grimmii libros puerorum in subselliis volutandos 
esse; id enim si fieret, vel si nimii omnino essent praeceptores in hoc studio, vereor, 
ne accuratae veterum linguarum scientiae in locum levis recentioris grammaticae pri- 
mis labiis degustatae notitia succederet a severa doctrina prorsus aliena •— sed pote- 
runt ii quibus grammaticae docendae munus injunctum est, hanc artem ita tradere, 
ut pueri etiam in sonorum litterarumque mutatione, in nominum et verborum decli- 
natione, in tota denique sermonis conformatione leges quasdam et analogias valere
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.