Full text: (Band II.)

4 
tamque diversi studii viris aptam. Itaque quaerenti mihi, viri amplissimi, qua de re 
apud vos hodie verba facerem, ejus ipsius quam modo indicavi difficultatis in mentem 
venit, quod nimis disparata atque sejuncta esse videntur varia literarum genera. Tanta 
enim profecto inter haec discrimina intercesserunt, ut cum haec Musarum domicilia 
universitates litterarum nominentur, re potius diversitas quaedam oborta sit, nec litte- 
rarum incremento salutaris et ab ipsa earürn natura prorsus aliena. Nam ut tum cum 
multo minus ampla ab hominibus eruditis spatia perlustrarentur longe facilius fuerit, 
diversa litterarum genera mente complecti, quam his nostris diebus, quibus singulae 
artes totam hominis vitam requirunt, manet tarnen semperque manebit unum inter 
omnes quicunque litteris operam navant vinculum. Omnibus enim hoc propositum 
est, ut aliis rebus neglectis id unum, quid in quaque re verum sit, investigent. Haec 
est ipsa litterarum et unitas et sanctitas, quae diversas vias euntes conjungit, haec 
efficit, ut litterarum sedes longe majoris in republica momenti sint quam quae ad 
vitae utilitatem vel commoditatem instituta sunt. Nam ut ecclesiae est pietatem 
erga deum et religionem in genere humano alere et conservare sic eorum qui in litte 
rarum universitatibus artes bonas docent, adolescentium animos sacro veritatis amore 
imbuere eosque et doctrina et exemplo suo ita instituere, ut in sua quisque arte id 
unum sequatur quod verum ducat. Et quoniam nostro tempore multi inveniuntur, 
qui hanc litterarum studii sanctitatem vel parvi faciant vel impugnent, prorsus necesse 
est, omnes qui id quod dixi sibi proposuerunt communis quem sequuntur finis con- 
scios factos fortiter iis resistere, qui aut propter ingenii tarditatem aut pejoribus etiam 
causis commoti nostrum veri investigandi Studium repudient. Quod cum conjunctis 
viribus optime fieri possit, in tanta studiorum diversitate operae pretium est circum- 
spicere, quomodo inter se cöhaereant, quae confinia sint vel duobus vel pluribus com- 
munia. Ac fuit quondam tempus quo universae doctrinae theologia ita praefuit, ut 
omnes ducere et regere sibi posse videretur. Id vero, quamquam nostris diebus reli- 
gionis in hominum animos vis reviguit, pauci tarnen erunt qui restitutum cupiant, 
pauciores qui unquam restitui posse confidant. Insecuta est philosophia, quae diu 
adeo hominum animos in se convertit, ut suis argumentis plerasque disciplinas prorsus 
commutaret. Neque tarnen eadem nunc est quae fuit decem lustris abhinc philoso- 
phorum auctoritas. Qui cum fines suos saepe transgressi nimium sibi sumpsissent, 
caelumque se et terrain ratiocinando emetiri posse opinati essent, contra eos exstite- 
runt, qui nihil nisi quod oculis conspici vel auribus percipi posset pro vero haberent, 
totum vero philosophandi genus aspernarentur. At cum nulla prorsus disciplina eo 
Studio carere possit, quod omnibus quodammodo viam monstret, tenebit philosophia 
eum locum, ut omnia praeparet, quid in suo cuique genere sumraum propositum sit 
ostendat itaque omnes disciplinas inter se connectat. Accedit historia, quae cum uni- 
versam rerum memoriam complectatur, a quo litterarum genere prorsus aliena dici 
potest? Sed majoris etiam momenti est, quod quicunque litterarum studiis operam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.