Full text: (Band II.)

CURATOR ILLUSTRISSIME, 
RECTOR MAGNIFICE, 
PROFESSORES, DOCTORES SPECTATISSIMI, 
AUDITORES OMNIUM ORDINUM ORNATISSIMI, HUMANISSIMI. 
Non casu hoc in plerisque terris institutum est, ut principis natalicia, quam- 
quam ad omnes cives aeque pertinent, praecipue tarnen in litterarum quae dicuntur 
universitatibus sollemni consessu atque oratione celebrarentur, Nam qui hoc lege san- 
xerunt ante omnia haud dubie id spectarunt, ut, cum omnes fere quae in Germania 
florent litterarum sedes principis alicujus liberalitate conditae sint, pie quotannis 
renovaretur memoria ejus, qui litterarum colendarum inter cives primus summusque 
auctor exstitit, simul autem gratiae referrentur hujus in regno successoribus, qui quae 
ab eo condita essent, sua benignitate conservarent atque augerent. Quare nostrum 
est laeto hoc die pro rege augustissimo ac serenissimo Friderico Septimo pia vota pro- 
nunciare, qui hanc Kilonensem academiam a Christiana Alberto duobus fere abhinc 
saeculis fundatain quanti ipse habeat, non modo suis nobis, quorum jiumquam obli- 
viscemur, verbis dixit, sed etiam multis clementiae et benevolae hujus universitatis 
curae documentis probavit. Neque tarnen haec una causa esse videtur, propter quam 
regis diem natalem hoc modo festum agimus, sed aliam praetereae credo in animo 
fuisse iis qui hunc inter nos morem constituerunt. Minime enim eos latuit, quantum 
respublica cum litteris necessitudinem haberet, eamque ob causam ut dux ille claris- 
simus qui universitatem condidit his terris aliquid deesse putavit, nisi litterarum lumine 
illustrarentur, ita principis natalicia noluerunt decore aliquo ex litteris petito carere. 
Quam ob rem non solet hac occasione in mera gratulatione subsisti, sed ipsarum 
litterarum certe aliquod libamentum proponi, quod fest,o hoc die haud indignum videa- 
tur. Profert igitur pro sua quisque studiorum ratione cui hoc dicendi munus obtigit 
ea, quae ab hoc sollemni conventu non prorsus abhorrere arbitretur. 
Verum enim vero quo major in dies fit ambitus vel earum rerum, quae unius 
disciplinae finibus circumscribuntur, eo difficilius est dicendi materiam in venire tot
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.