Cum in aliis quaestionibus factum est, ut viri docti rei obscuritatem nominis
notatione tollere conarentur, turn in maxima ilia et difficillima, quae est de Homeri
carminibus. Nomen enim 'Homeri si modo inventum esset quid significant, funda-
mentum nonnulli existimabant jactum esse satis firmum, cui reliqua disputatio super-
strueretur. In quo quamquam verendum est, ne erraverint, neve ea in nomine
invenerint quae de re dudum mente concepta habuerant, tarnen operae pretium esse
videtur earum opinionum quae de Homeri nomine prolatae sunt duas paulo accuratius
examinare. Altera est novissima, quam idcirco praetermittere nolebamus, quia ne
inter philologos quidem desunt, quibus ea opinio prae ceteris arrideat
jfn? cixovovTsairi vecoTarv dfi(f)nrshriTcu
altera ea quae apud plurimos valet.
Anno enim abhinc tertio Holtzmannus nomen poetae linguae sanscritae ope
explicare conatus est (Zeitschrift f. vergl. Sprachforschung I, 483 sqq.). Scilicet ea
quae post Wolfiuin et Lacbmannum apud magnam philologorum partem valent optime
refutari posse ratus, si Homeri nomen jam illo tempore ortum esse demonstraret, quo
Indorum Graecorumque gens una fuisset (p. 490), Homerum voluit esse Indorum
Samäsam quondam a colligendis carminibus dictum; eamque opinionem in eo quem
superiore anno de Nibelungarum carmine edidit libro quasi demonstratam ita perse-
cutus est, ut etiam ad Germanorum poesin aliquid inde redundaret. Verum ut omit-
tam, quam parum verisimile sit, nomen poetae, quem Herodotus quadringentis anniS
se majorem existimabat, ex antiquissima ilia aetate esse repetendam, tria potissimum
sunt argumenta, quae isti cominento obstant. Primum enim — id quod nuper etiam
Müllenhoffius, collega amicissimus, monuit (Zur Geschichte der Nihelunge Not p. 71) •
noinen illud sanscritum SamAsas, quod graeco "Ogri^os respondere contendit, secundum