Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1858. (Band V.)

5 
Dr. C. Himly 1) chemiam theoreticam docebit et experimentis illustrabit 
sexies per hebdomadem hora X—XI; 2) exercitationes chemicas practicas et pharma- 
ceuticas horis XI—II sueto more in laboratorio academico instituet. 
Dr. G. Karsten privatim 1) physieen experimentalem senis horis dieb. Lun. 
Mart. Jov. b. IX—XI docebit; 2) geographiam physicam binis horis postea indicandis 
tradet; 3) de meteorologia et climatologia die Mercurii hora XII—I disseret; 4) exer 
citationes physices practicas instituet. 
Dr. H. M. Chalyb aeus, h. t. rector, logicam et metaphysicam, quaternis dieb. 
h. IX—X privatim docebit; historiam philosophiae recentioris quat. dieb. h. IV—V 
privatim tradet; philosophorum italicorum saec. XVI doctrinam exponet publice h. 
IX—X die Mercur. 
Dr. Georgius Curtius privatim 1) grammaticae graecae latinaeque comparatae 
partem posteriorem tradet d. 'Martis, Mercurii, Jovis, Saturni h. X; 2) lyricorum grae 
corum fragmenta ex Schneidewini delectu poesis Graecorum elegiacae, iambicae, 
melicae explicabit d. Veneris et Saturni h. XI; publico officio 3) in seminario philo- 
logico et Trinummi Plautini interpretationi et disputandi scribendique exercitationibus 
praeerit d. Martis h. XI, d. Veneris h. X. 
Dr. Guilielmus Seelig tradet oeconomiam politicam dieb. Mart. Merc. Jov. 
et Ven. h. VIII; artem financiariam dieb. Mai’t. Jov. et Ven. h. VII; idem varia 
agriculturae systemata publice exponet die Merc, hora VII. 
Dr. Karolus Müllenhoff privatim grammaticam theodiscam quaternis, Pro- 
pertii elegias ternis per hebd. horis enarrabit; publice exercitationes theodiscas 
moderari perget. 
Dr. Gustavus Thaulow diebus Martis et Mercurii hör. VIII — IX privatim 
introductionem in philosophiam atque encyclopaediam scientiarum philosophicarum 
docebit; 2) diebus Jovis et Veneris hör. VIII — IX privatim historiam philosophiae 
antiquae adumbrabit; 3) diebus Martis, Mercurii, Jovis et Veneris paedagogiam gym 
nasialem hora matut. VII — VIII privatim tractabit; 4) publico denique officio in 
seminario paedagogico exercitationes moderari perget. 
PROFESSORUM EXTRAORDINARIORUM. 
IURIS. 
Dr. C. Christiansen privatim 1) jus ecclesiasticum quaternis p. hebd. h. X— 
XI; 2) exercitationes juris civilis instituet quaternis p. hebd. h. XI—XII.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.