203 (Vahlen), incogn. trag. 122, Plaut. Capt. 260, Mercat. 845 (Ritschl), Aulul. II 2, 56,
Mil. 595, Amphitr. 985, Terent. Adelph. V 4, 1 (Bentl.j, Hec. IV 3, 4, Lucret. IV 638,
fuant Plaut. Epid. VI, 13, Pseud. 1029. — Jam vero, ut opinor, magis perspicuum
fiet, unde in infinitivum qui est fore futuri temporis notio irrepserit, quae nec a forem
aliena est. Nam cum alibi stirpium breviorum atque aoristis similium formae futurum
tempus indicant, tum miogcu et ehgca luculenta liujus usus exempla sunt. Eandem
vim apud Slavones praesentia eorum verborum in se recipiunt, quae cum perfectiva
vocentur, summam cum Graecorum aoristis similitudinem habere demonstratum est.
Ac prorsus similem in modum Gothos in quorundam verborum praesentia futuri tem
poris notionem intulisse Schleicherus nuper exposuit in Kuhnii Annalibus (IV, 194).
Quin eadem verbi -radix ex qua latinum fo-re ortum est in praesentis forma slavonica
quae est bq-d-a et in Anglosaxonum beo-m futurum tempus significat. Neque hoc in
nostra quaestione praetermittendum est, quod pleraeque de quibus egimus conjunctivorum
formae latinae saepissime cum prohibendi particula quae est ne conjunctae inveniuntur;
cum hac enim attigas septies, attulat bis, fuas, fuat ter conjungitur. Constat autem
Romanos raro tantum ne facias, ne feras dixisse, longe frequentius ne feceris, ne tu-
leris, Graecos in vetandi modo a grj Tt^ogSiyyUvyg } prj yr prorsus abstinuisse et tantum
pr\ r n%os&tyys, pii yevy sibi concessisse. Et quis ignorat, vetustas verborum reliquias
facillime in certis quibusdam loquendi formulis vulgari consuetudine sancitis adservari?
Quare fortasse ne hoc quidem casu factum est, quod oscurn fuid, a latino fuat signi-
ficatione non diversum, bis tantum (tab. Bantin. 1. 28, 29) post ni particulam legitur,
quae eandem atque ne vim habet.
Denique pauca dicenda sunt de iis verbis, quorum praesentia apud Romanos
verbi radicem i littera auctam exhibent, a reliquis temporibus aliena. Cap-i-o enim,
par-i-o, fod-i-o, alia quae tertiae vulgo dicuntur conjugationis verba cum iis Graecorum
verbis comparanda esse, quae radicis eadem littera auctae vestigia satis manifesta
ostendunt, ut xts/v-w i. e. xtev-i-oa, ßoiKKw i. e. ßaX-i-ct), omnibus qui his in rebus aliquid
intellegunt exploratissimum est. Quare quae a pariendi verbo nobis servatae sunt
duae participii formae par-i-ens et par-ens, inter has ea ipsa ratio intercedit quae inter
xTitv-uiv i. e. xTev-i-uv et xt«v-co'v, ßUhhoov i. e. ßxh-t-w et ßaXwv. lila praesentis speciem
prae se fert, haec aoristi. Atque in hoc quidem exemplo ad formandi differentiam
accedit usus discrimen, et id quidem certissimum, nam pariens bst y\ t/xtovcr«, parens
Yl Tjxoacr«, parentes sunt ol rtxöneg. Id igitur num fortuito factum esse dicemus? Haud
ignoro apud poetas Graecos praesentis forma tj iIxtovuoc. interdum non puerperam sed