Full text: (Band IV.)

cum idem fere a poeta significetur atque eymro ev. (er kam ihm in die Hand), ut dicitur 
iyevsTO tv eavrSi (er kam tu sich seihst), iyevsTo dito Sefavov. Apud Romanos fui, futurus, jore 
adeo omnem nascendi vel gignendi notionem abjecerunt, ut a sum, ero, esse temporis 
tantum ratione differre videantur. Ejusdem propaginis praesens quod est fuo vetustiori 
Latinorum sermoni concedi solet; sed nihil invenitur praeter conjunctivum fuam, quem 
Nonius Marcellus p. 111, 5 ,sim vel fiam' significare dicit. Hujus conjunctivi tres 
personae singularis et tertia pluralis passim leguntur apud veteres tragic os et comicos, 
tertia singularis praeterea non tantum Lucretius, sed etiam Viigilius Aen. X 103 
scinel usus est. Eas igitur formas cum aoristi Graecorum lormis quae sunt (ßvit(puyc, 
(pvY], (pvwcri, conferre possumus. Atque locis in quibus leguntur accurate inspectis mihi 
quidem veri simile est, fuam et sim sive siem non prorsus idem -significasse, immo 
in priore aliquid inesse, propter quod magis cum graeco ytmficti vel yevotfiyv quam 
cum <2 vel si'riv comparetur, ut nec Nonius cum fuam ,sim vel fiam’ explicaret, nec 
Servius, cum fuat idem quod ,fuerit’ significare dicerct, multurn a vero aberraverint. 
Nam quod in Plauti Milite v. 299 legimus 
Quid fuat me, nescio 
non potest aliter in graecam linguam converti nisi sic, rt yemucu vel r/ ym<rotm>, ovx c'iSx 
et fere idem est atque quod vulgo dicitur quid me fiet? Eodem modo Trucul. IV 1, 11 
,meis quid fortunis fuat.' In Bacchidum v. 155 Pistocleri verbis, quae sunt 
Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus 
Lydus respondet 
Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam. 
In Trinummi versu 267 ,Amor amicus mihi ne fuas unquam’ ne fuas est fiij yevoio. 
Inspice praeterea Afranii v. 280 (Ribb.) 
cave ne pendeas 
Si fuas in 1 quaestione 
et Plauti Pers. v. 51 cave fuas in quaestione, Pacuv. v. 116 
mandat ne matri fuat 
Cognoscendi unquam aut contuendi copia 
legisque formulam a Censorino c. 24 servatam: praetor urbanus qui nunc est quique 
posthac fuat (mss. fiat), ubique-aliquod futuri temporis indicium deprehendes. Reliqui 
loci, quos in Universum viginti quinque collegi, non omnes quidem id quod proposui 
manifestum faciunt, neque tarnen, ni tailor, hoc refutant. Quare hos indicasse satis 
erit: fuam Titin. 33, fuas Plaut. Capt. 431, 443, Liv. Andron. 21, fuat Enn. Trag.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.