Full text: (Band IV.)

V 
idem Mostellar, v. 468 
Aedis ne attigatis, tangite 
et Bacch. 445, Trucul. II 2, 21, Epid. V 2, 58, Turpilius v. 106 ne attigas. 
Nec quisquam harum rerum paulo peritior in mentem inducat, formam ampliorem 
turn demum natam esse, cum jam ,Musa pinnato gradu’ bellicosam in Romuli gentem 
feram se intulisset, cum satis constet similis nasalis additamento apud Indos Graecosque 
praesentis formas ab iis distingui quae ex ipsa radice pullulaverint. Itaque quoniam 
eodem tempore et apud eosdein scriptores utriusque generis formas invenimus, fere 
cogimur ut attingam cum Graecorum r XQo;f}iyyxvw, Attianum autem illud et Plautinum 
attigas cum graeco 'KQOsSiyys comparemus. Simplex verbum sine nasali littera legitur 
in duobus Pacuvii versibus 
v. 165 at non cernam, nisi tagam 
v. 344 ut ego, si quisquam me tagit 
quorum posterior demonstrat, etiam indicativum tago in usu fuisse, qui cui ex graeca 
lingua comparetur, non habet. Ejus prima persona in Turpilii coinici fragmento 
(v. 131) a Ribbeckio recepta est 
Erum, si forte, quasi alias, vini tago 
quod quomodo scribatur et explicetur non satis exploratum est. Ejusdem est generis quod 
in vetusta legis formula liber II ad Herennium c. 13 servavit: rem ubi pagunt. Ad 
aliatn verborum classem pertinet gigno, quod quin ex gi-gen-o ortum sit prorsus eodem 
modo quo graecum yi-yv-o-gcu ex yi-yev-o-pcii dubium non est. Itaque vetusta forma, 
quae est gen-ere eodem jure cum graeco ymrSctt, quo gign-ere cum yiynaScii comparari 
potest. Quamquam in usu breviorum formarum (Yarro ap. Prise, p. 499 Kr., Lucret. 
Ill 795, Varro r. r. II 6, 3) nihil est quod a longioribus alienum sit, nisi quod 
genitur saepius in testamentorum formulis de futuro tempora dicitur: ,si mihi lilius 
genitur’ (Cic. de Orat. II 32, 141, de Invent. II 42, 122). — Praeterea ut apud 
Graecos baud pauca verba inveniuntur, in quibus varia tempora non e stirpibus litteru- 
larum quarundam defectu vel additamento inter se distinctis, sed e radicibus prorsus 
diversis propagata sunt, ita apud Romanos quaedam certe verba exstant, quorum 
tempora non ex unö eodemque fontc manarunt. In quibus prae ceteris fero et sum 
notanda sunt. Non enim casu factum esse putabimus, ut in utraque lingua, ex ea 
radice quae praesenti fero subest, praesentis tantum et quae cum hoc artissime co- 
haerent formae originem ducerent. Earum apud Romanos etiam futurum est, quod 
cum in hoc verborum genere optativo Graecorum respondeat eique praesentis tem-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.