Full text: (Band IV.)

Nec defuerunt, qui linguae latinae aoristum vindicarent. Sagacissimus enim 
ille vir, qui totam hanc comparandarum linguarum rationem primus constituit, Boppius 
et qui eurn secuti sunt Benaryus, Aufrechtius, alii, perfecti latini formas aut omnes 
aut quasdam aoristis graecis respondere existimant. Cui opinioni quid et in formis 
perfecti latini et in earurn usu obstet, cum in censura grammaticae comparativae 
Boppianae (Zeitschr. f. d. Alterthumsw. 1843 p. 876J et in libro de graeci latinique 
verbi temporibus et modis edito pluribus exposuerim, ad hanc quidem quaestionem 
vel propterea non rediturus sum, quod et complures viros doctos mihi assentientes 
inveni et nuperrime eum, qui meus eorumque qui in Austria me audiverunt acerrimus 
censor exstitit, Ludovicum Langium (Zeitschr. f. d. österr. Gymn. 1857 p. 149j. Cum 
hoc igitur viro doctissimo idem nunc probo quod annis abhinc quattuordecim pro- 
posui, perfectorum latinorum genera omnia, nullo excepto, cum Graecorum, Indorum, 
Germanorum perfectis, non cum aoristis esse comparanda. 
Verum alibi, ni fallor, quaerenda sunt quae in Romanorum sermone cum aoristis 
graecis possint conferri. In quo num fortasse formae resederint eorum aoristorum simi 
les qui cum prirni vocari soleant rectius compositi vel sigmatici dicuntur, nunc omittam, 
ea tantum curabo, quae ad alterum aoristi genus, simplex illud et antiquius eorum 
qui secundi audiunt, pertinere videantur. Hujus generis proprium est, ut aoristi formae 
non peculiari aliqua temporis nota ab iis differant quae praesentis vel imperfecti sunt, 
sed ea ipsa re, quod additamentis illis carent, quibus aucta multorum verborum praesentia 
et imperfecta quoddam pondus et majorem gravitatem ad durantis actionis virn ac- 
commodatissimam in se recipiunt. Ita enim inter se distingui cpvyia et (pev r ya>, texcu 
et tUtoi, ß«AAf<v et ßaA?7v, 'yryvcoVxwv et yvovs, eAcqußstve et g'A«ßg non est quod exponam. 
Jam vero apud Latinos in quibusdam verbis simile inter breviores formas et magis 
productas invenitur discrimen. Compertum est apud vetustiores Romanos payunt, 
tayit, attigat in usu fuisse. Quorum ratio non haec est, ut antiquiore tempore eae 
formae quae littera nasali carent solae usurpatae fuerint, postea ampliores, quae sunt 
pangunt, tangit, attingat, in breviorum locum successerint. Nam Attius poeta v. 231 
(Ribbeck) dicit ’ 
Egone Argivum imperium attingam? 
idem v. 304 
Age, age, amolire, amitte, cave vestem attigas, 
Plautus Mercat. v. 32 
quae nihil attingunt ad rem, nec sunt usui,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.