Full text: (Band IV.)

1* 
In lingufirum originibus indagandis cum vel acutissimi viri usque ad nostri 
saeculi initium prorsus a vero aberraverint, Germanorum imprimis hominum ingenio 
et industria nunc demum effectum est, ut quae sit sermonis humani natura, quae 
gentibus ad imperium orbis terrarum destinatis in verbis verborumque formis antiquitüs 
communia fuerint, aliquanto nobis accuratius cognovisse videamur. Quare nemo nunc 
erit paulo eruditior, qui formas sermonis grammaticas hominum acumine et cogitandi 
subtilitate paulatim inventas esse putaverit. Omnes concedunt temporibus ab omni 
« 
hominum memoria remotis ex ingenio humano, quasi ex agro inculto quidem sed sua 
natura fertilissimo, uberrimam verborum dicendique formarum copiam naturali quadam 
vi esse progenitam, quae cum per longam saeculorum seriem accurate conservata esset, 
aetate longe posteriore eum usum invenerit, quem in Graecorum maxime Romano- 
rumque scriptis admiramur. Quae cum ita sint, formas grammaticas, quibus Graeci 
Romanique magis quam nos abundant, Graeci rursus Romanis praestant, non ab bis 
fictas et excogitatas, sed servatas atque ad certain utendi normam directas esse cen- 
sebimus. Itaque quae olim solius Graecorum sermonis propriae esse videbantur, dualis, 
optativi, aoristi forrnae, earum vestigia jam non tantuin apud Indos, sed etiam apud 
alias ejusdem originis gcntes inventa sunt. Nam ut optativum praeteream, qui nulli 
earum de quibus dico linguarum prorsus deest, aoristo Graecorum quae respondeant, 
et in lingua sanscrita et in vetustissima Slavonum dialecto reperiuntur, et. a quibus- 
dam vel in Germanorum sermone antiqüiore remansisse putantur. Jam vero cum 
plane exploratum sit Italicarum gentium proavos longe diutius cum Graecorum, quam 
cum aliarum nationum majoribus vitac sermonisque communione fuisse conjunctos, 
mirandum ferc esset, nisi quaedam certe etiam in Italorum linguis servarentur vestigia 
* 
earum formarum, quas grammatici graeci communi aoristorum nomine comprehen- 
dere' solent.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.