Full text: (Band IV.)

24 
Puellae horribilem in modum sauciatae yulnera singula butyro antimonii cor- 
rosa sunt. Die vicesimo primo rnensis Augusti, plurimis vulnenbus extremitatum 
persanatis oedema integumentorum cranii cum pustulis circa vulnera suppurantia ap- 
parebat. Die undetricesimo ejusdem rnensis primum vesiculae cicerum magnitudme 
circa cicatrices nonnullorum vulnerum persanatorum fluidum serosum contmentes ob- 
servabantur, dum simul plures cicatrices denuo dolorosae et coeruleae fiebant. Ex die 
nono rnensis Septembris neque vesicularum eruptio neque dolores in vulnenbus per 
sanatis ohservabantur. Vulnera capitis ob perpetuam suppurationem adhuc aperta 
erant, cum die vicesimo sexto rnensis Septembris sub vesperum prima signa hydro- 
phobiae se praebuerunt, Morbus celeriter ingravescens die vicesimo octavo ejusdem 
rnensis tertia hora post meridiem mortem puellae adduxit. Quemadmodum puella 
praeterqnam quod vulnera corrosa erant, curata sit, ex relationibus de hoc casu ac- 
ceptis cognoscere non potui. 
Ea puella, quae prima a rabida rnaele in pede morsa erat, postquam vulnus 
per sex menses suppuravit, hucusque sana mansit, quamquam puellam postea a rnaele 
morsam ex hydrophobia mortuam esse compent. 
Canis a made morsus, prudenter a libere vagando prohibits, signis lyssae 
vacuqs, cum puella morsa moreretur, a domino occisus est. 
Obductio rnaelis rabidae a jurato medico veterinario Tiedemanno facta, haec 
dedit, quae sequuntur: Maelis feminae, provectionis cranium et ossa nasi baculis in- 
fracta erant. In laevo latere cavi oris tumor magnitudine nuci avellanae par, cum 
vulnere, quod manifesto vix in cicatricein venerat, repertus est. Ex quo tumore dis- 
secto pus coloris straminei evacuatum est. Musculi rubrum calorem praebebant; vasa 
sanguine abundabant. In cavo abdominis intestinum tenue valde inflammatum, passim 
gangraenosum, lutulenta et foetida sanie impletum. Stomachus et duodenum vehe 
menter inflammata, omni alimento vacua. Lien obscuriore calore, nonnullis rubns 
maculis affectus. Jecur et renes sana; bilis copia valde aucta erat. In pulmombus 
praecipue in sinistro lobularis inflammatio, in eorum superficie et in pericardio rubrae 
maculae apparebant. Sanguis in corde spissior, partim coagulatus et ater. — lumca 
mucosa tracheae sana. Etiam Tunica mucosa pharyngis et gutturis sana. 
In cavo cranii vasa cerebri valde extensa, fusco cruore turgida, cerebrum ipsum 
annum prat. 
THESES. 
I. Interdum medici est, interfere ad servandam matris vitam, foetum ipsum vitae 
capacem. 
II. Pneumoniae sanatio venaesectione retardatur. 
III. Animus ipse nunquam aegrotat.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.