Full text: (Band IV.)

21 
conjux medicinam in cochlear infundebat, suspirabat, cum ilia deinde cochlear pro- 
pius admoveret, medicinam sumpturus Spastic e dentes cqllidebat, angulos oris aures 
versus et paullo sursum extendebat, ita ut oculi fere dimidio occluderentur, dum super- 
cilia tolluntur atque frons corrugatur. Simul capite reflexo anxie ex obliquo cochlear 
spectabet, manibus removere studens. Eadem oris superciliorumque distortio cum 
gemitu et grunnitu quodam brevibus intervallis internoque irnpetu plus semel redibat. 
Vultus horribilem angorem exprimebat, quo etiam pectus compressum erat; uterque 
humerus sursum trahebatur. Postquam spasticus ille gemittus grunnitui similis octies 
brevi tempore et cum vi semper aucta repetitus est, clamat aegrotus: Cedo mihi, et 
cochleario celeriter in os indueto medicinam capite vehementius rejecto degluttiebat. 
Quasi vero magnum vitae periculum effugisset, tarde, vehementior respiratio remittebat, 
et aegrotus tandem sedatus sudorem anxietate expressum e facie sua abstersit. A 
fratre meo interrogatus, num forte dolorem vel spasmos in pharynge sentiret, respon- 
dit spasmum profundiorum esse, stomachum autern sibi niinis plenum esse et inferiorem 
thoracis partem angusto vinculo constringi videri. Jam frater rneus vitrum cum aqua 
in mensa collocari jussit. Deinde aegrotum oravit ut angore superato illud vitrum 
rectis oculis adspiceret. Simulutque vero iste aquam conspexit, iterum suspirare coepit, 
sed mox ei contigit, ut aequo animo vitrum adspiceret. Deinde firma manu vitrum 
cepit; cum vero aquae superficies moveri coepta est, spasmi, thoracis supra indicati 
denuo ingruebant, et quo propius vitrum ori admovebat, eo vehementioris apparebant, 
manus contremisccbat, ita ut pars aquae effunderetur. Quo facto impetus morbi. 
spasticaeque contractiones tantopere ingravescebant, ut frater mens veritus, ne furore 
caperetur, quam celerrime vitrum ei ereptum ex cubiculo autferri juberet. Quo facto 
colloquium cum aegroto insistuit, et diversa ex eo quaerebat, quibus expositis tran- 
quillior factus est. Cum affirmaret, se interdum appetitum edendi habere, frustum 
panis a conjuge satis largo butyro oblitum adlatum est. Aegrotus aliquid demordit, 
et quamquam non celeriter manducabat, primam tarnen particulam demorsam facile 
degluttivit. Quum vero inter manducandum panem adspiceret, et solis radii in butyro 
niterent, rursus suspirabat, butyro vero deorsum verso tranquillo animo panem come- 
dit. Deinde in speculum a pariete ablatum longius temporis spatium aequo animo 
inspexit, et quod id ex obliquo ponebatur: ita ut luce splenderet, bene pertulit. 
Frater meus, cum prima hydrophobiae signa animadvertisset, subito operarii 
illius tertio die mensis Aprilis inorsi recordatus est, longisque ambagibus adhibitis, ne 
aegrotus morbi sui cum canis morsu connexum cognoscens majore tristitia premere- 
tur hunc aegrotum eundem esse, qui tum illa calamitate afflictus erat, comperit. Jam 
vero aegrotum accuratius exploravit. Oculi aegroti paullulum irritati erant; caput 
liberum; percussio et auscultatio organprum pectoris normalis; lingua posterior massa 
quadam e flavo-alba obtecta, lingua anterior normalis et humida; fauces paullulum 
rubefactae, sine ullo turnore; lyssae Marochettii, ut per se exspectari potest, detcgi
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.