19
Magna hydrophobiae difficultas in summa aegrotorem siti posita est. Ad earn
tollendam glkciei pilulis usi sunt. Interdum quidem contingit, ut hydrophobicis per
angustas fistulas vel ex angusto foramine vasorum obtectorum paullulum fluidi
indueatur. Triberti suadet, ut aegrotis in obscuris cameris, ex obscuris vasis fluidum
ad potandum praebeatur, qua ratione ipse aegrotis plus quam tria vätra aque praebuit.
Ante omnia vero aegroti ab omni mentis perturbatione cavendi, neque vi
coercendi sunt, nisi aliis periculum allaturi. Etsi adhuc nullum exemplum notum
est, in quo hydrophobia ab uno homine ad alterum translatum sit, inrgna tarnen
cautia ad hibenda est nequis morsu vel alio modo ab hydrophobias laedatur, eurn
eorurn salivam in canibus rabiem efficere posse constet.
Jam, ut ad finem perveniamus, nil restat, nisi, ut inquiramus, quid in rabiem
caninam hydrophobiae causam publice agi possit. Ac primuni quidem haud scio an
effiei possit, ut nimius canum numerus diminuatur, si majus tributum pro iis solvendum
esset. A quo tributo ii quidem canes excipiendi erunt, qui laniis, pastoribus, vena-
toribus necessarii sunt. Si quidem pauciores canes joci causa et a pauperioribus
hominibus sustentarentur, rabies canina praecipue in annis epizooticis multo rarius
occureret. Ea contra lex, qua in multis patriae nostrae urbibus magistratus in summo
aestatis calore canes per hebdomades vincul oalligari jubent, cum direpta libertas ani-
malibus libere vagando assuetis baud utilis sit, mihi perversa videtur. Equidem ipse
plures canes vidi catenae omnino assuefiri non potuisse, sed desiderio prioris libertatis
tantopere vexatos esse, ut spuma ex ore defilieret. Catcnis injecti canes etiain ad
mordendum faciliores sunt. Quare mihi utilius videtur, si omnes canes libere et si
ealidior advenit temperatura, ne alios mordere possint ore fiscellis induti circumvagantur.
Liceat mihi casum hydrophobiae a me ineoque fratre in operario Claus Jakob
Numsen Dickhusio Dithmarso observatae infra enarrare.
Claus Jakob Numsen Dickhusius, triginta tres annos natus, operarius, magnae
staturae, validaeque museulaturae, se pi'ius semper bona valetudine gavisum esse
dicit. Die vero tertio rnensis Aprilis anni 1856 a cane quatuor annos nato et unum
pedem alto in digita minirno laevae manus morsus est, qui in eadem, qua ipse, domo
habitantis socrus erat. Ejus canis habitus antea numquam quicquam extraordinarii
praebuerat. Sed die prirno et secundo rnensis Aprilis a domicilio abfuerat, sicut
vere fieri solet propter coitus appetentiam, et die secundo rnensis Aprilis vicini ali
cujus filium novem annos natum in digito mordebat, eundern, postquam -subido ex-
siluit, praeterea in manu, ore, crure novies mordet, fugientem persequitur et rabide
ejus relicto calceo dentes infigit. Quo facto a Numsenii socru fune adligatus est,
praesertim cum „magistratus brevi antea omnes canes catenae adligari jussisset. Se-
3*