8
III. Symptomata paralysis conspiciuntur in inagna canum imbecillitate et defa-
tigatione. Incessu vacillant, praecipue posterior corporis pars incerta videtur. Accedit
liiatio oris, paralysi maxillae inferioris dependentis adducta. Lingua foras suspensa
exsiccatur, luto obtegitur; sputum perpetuo ex aperto ore defiuit. Oculi desidentes
muco purulento obtecti sunt. Auditus infirmior est, pulsus valde acceleratus, parvus,
saepe vix sentitur. — Respiratio profunda est et diificilis. Faeces et urina ultro de-
jiciuntur. Canes miruxn in modum emacrescunt. Alvus collabitur, multi quiete emo-
riuntur, nonnulli brevi ante mortem vehementissimis convulsionibus corripiuntur.
Quietior rabies (StillwutJi) eosdem habet prodromos et eos quidem non tarn
vehementes. Ipse furor, ut ita dieam, deest, et paralysis praesertim maxillae mterio-
ris, unde hiatio oris sequitur, jam initio morbi apparet.
0 b d u c ti ones nihil praebuerunt, quod morbi naturam declarare posset.
Putredo certe brevissimo tempore post mortem oritur. Sanguinis parum liquidus est,
similis olei resinosi, et bullas gasis continens. Cum in cerebro, medulla spinali et
nervis interdum rubrae maculae et exsudationes inventae sunt, tum in nervo vago et
in collina svmpathici parte; in stomacho autem et intestino laxationes et hyperaerniae
et extravasationes. Lien Prinz, io auctore ubique acqualiter mutatus est, tumefactus,
in superficie et margimbus obtectus coeruleis tuberibus, et substantiae pulposae. In
bronchus secretio aucta se praebebat. In nonnullis casibus 1 i inzius in inteiiore
superficie linguae, ante, juxta et post frenulum et uiassam illain vermiformem, quae
vermis rabidorum dicitur et secundum Virchowium substantia cartilaginosa cum
elasticis fibris transversis est, nonnullas parvulas bullas detexit, liquido quodam fluido
impletas, aut si eae deerant parvos locos excoriatos fundo iusco relaxato, marginibus
excelsis, modo singulos modo plures in eadem dimensione pertinentes. De quarum
natura idem vir doctissimus adnotavit, in lis posse quidem Marochettii bullas labiei
proprias agnosci, sed eas, cum non in solis rabidis canibus invenirentur, sibi ad rabicm
parvi momenti esse, atque ad eum potius morbum pertinere videri, qui, si, equorum,
bovum et ovium esset, glossanthrax diceretnr.
B. Lyssa hominuin.
Utrum lyssa hominum sponte oriri possit, in contraversia est. Canum rabiem
sponte oriri posse supra conjecimus, sed idem de homine valere non credimus. Ex-
stant quidem in litteris non pauca exempla hydrophobiae, cujus origo ex infectione
quadam demonstrari non poterat. Attamen facile fieri potest, ut illi hydrophobi in-
directe a cane infecti fuerint ita, ut res saliva canis rabidi inquinatas tangerent.
Inte contagionem etiain longiore temporis spatio interjecto oriri posse colligi potest
ex comitis Salm-Reiferscheid experimentis, qui inoculatione salivae exsiccatae plures
canes rabidos fecit. Sin vero infectio illorum casuum hydrophobiae causa non tuit,